Latin
447
Galileo, Systema cosmicum 447
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hanc lunarem inaequalitatem ipsi quoque terrae participari conuenit: quandoquidem si intelligamus lineam rectam productam à centro Solis, per centrum globi terrestris, &prolongatam vsque ad orbem lunarem, ista erit semidiameter orbis magni, in quo terra, si sola esset, moueretur vniformiter: sed si in eadem semidiametro collocabimus aliud corpus circumferendum, si illud ponamus vna vice inter terram &Solem, &alia vice vltra terram in maiori distantia à Sole; tunc necesse est, vt in hoc secundo casu motus vtriusque communis, secundum circumferentiam orbis magni, mediante distantia Lunae, tardior aliquanto reddatur, quàm in altero casu, quando Luna est inter terram ac Solem, hoc est, in minore distantia. Ita vt in hac re idem prorsus accidat, quod euenit in tempore horologii, dum Luna repraesentat illud plumbum, quod in scapo iam magis à centro remouetur, vt scapi vibrationes minus frequentes fiant; iam propius admouetur, vt eaedem frequentiores reddantur. Hinc perspici potest, motum annuum terrae in orbe magno, &sub Ecliptica, non esse vniformem; eiusque difformitatem oriri à Luna, suasque periodos &restitutiones menstruas habere. Et quia conclusum est, alterationes periodicas, menstruas, &annuas reciprocationis marinae, non aliunde prouenire posse, quàm ex alterata proportione inter motum annuum, &additiones subtractionesque vertiginis diurnae; &hanc alterationem duobus modis fieri posse, scilicet alterando motum annuum, retenta eadem additionum quantitate; vel mutando quantitatem additionum, retenta vniformitate motus annui; iam inuenimus priorem ex his duobus modis esse fundatum super difformitate motus annui dependentis à Luna, suasque periodos menstruas habentis. Necessarium igitur est, vt fluxus &refluxus pro ista caussa habeant periodum menstruam, intra quam maVides iam, quomodo caussa periodi meniores &minores fiant. struae ize struae in motu annuo resideat. Simul &illud vides, quid Luna in hoc negotio praestet, &quomodo hîc sese misceat: quanquam aliâmque cum mari, neque cum aquis, quidquam ei negotii est. SAGR. Si cui, qui nullam haberet scalarum notitiam, altissima turris ostenderetur, &ex eo quaereretur, an ipsi sit animus, ad summum fastigium illius conscendere; minime dubito, negaturum, cum non videat, alio modo, nisi volatu, eò perueniri posse. Sin eidem ostendamus lapidem, dimidio cubito non altiorem, &ipsum interrogemus, an isthuc se conscendere posse putet; certus sum, affirmaturum; imò nec negaturum, se non modò semel, sed 10. 26 &100.