# Systema cosmicum 448

Galileo, Systema cosmicum, 448. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/448
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/448

vicibus eò facile conscendere posse. Si porro ei ostenderentur scalae, quarum medio, concessa ab ipso facilitate perueniri queat eò, quò peruenire impossibile esse paullo ante affirmauerat, credo seipsum ridendo, suam confessurum imprudentiam. Tu me, Saluiate, de gradu in gradum suauiter adeo duxisti, vt non sine admiratione, minimo cum labore, ad illam conscenderim altitudinem, quò perueniri non posse credideram. Verum quidem est, cum scala satis tenebrosa fuerit, non animaduertissene, à fastigio me tam prope abesse, atque eò denique conscendisse, nisi postquam in auram lucidam euadenti, vastissimum mare, & ingens sese campus aperuit: & quemadmodum vnum gradum conscendere, laboris non est: ita singulae propositiones tuae mihi visae sunt adeo clarae, vt, cum parum aut nihil noui audire me crederem, parum etiam aut nihil lucri inde me capere putarem. Quo magis admirorinopinatum exitum huiusce disputationis, quae me deduxit ad intellectum eius rei, quam inexplicabilem esse putaueram. Vna solummodo difficultas reliqua est, qua exsolui cupio. Est autem ea talis. Si motus terrae, & cum ea motus Lunae sub Zodiaco, sunt irregulares; haec irregularitas animaduerti debuisset, atque notari ab Astronomis: id quod an factum sit, mihi non constat. Tu itaque, qui me peritior in hisce materiis es, hoc me dubio libera, & quomodo res comparata sit, explica. SALV. Magna ratione dubitas, & ego, instantiae tuae respondendo adfirmo, quamquam Astronomia, multorum saeculorum decursu, in inuestiganda constitutione motibusque corporum Caelestium, progressus magnos fecerit: ipsam tamen nondum eò venisse perfectionis, quin res plurimae restent adhuc indecisae, & forsanadhuc ize huc aliae multae prorsus absconditae. Credibile est, primos rerum Caelestium scrutatores nil aliud cognouisse, nisi motum quendam communem omnium stellarum, qualis est iste diurnus. Non abnuo, paucis eos diebus aduertisse Lunae in aliarum stellarum societate seruanda inconstantiam: sed post multorum demum annorum decursum Planetas omnes distinxisse.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
