# Systema cosmicum 450

Galileo, Systema cosmicum, 450. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/450

diore procedat, vt sequi necessarium est, si motus annuus istianarentia modò sit Solis, reipsa verò terrae, comitante Luna; id ve ctenus obseruatum non est, nec forte quaesitum. De Luna AE. de, cuius restitutiones principaliter inuestigatę sunt in gratiam Edlpsium, pro quibus sufficit, exactam motus eius circa terram cognitionem habere, itidem non ea, qua par erat, accuratione inuestigatum est, quis sit eius progressus per arcus particulares Zodiaci. Quod ergo terra & Luna cursum suum per Zodiacum, hoc est, per circumferentiam orbis magni, accelerent aliquantum in nouiluniis, & retardent in pleniluniis, id in dubium non est vocandum, cum illa inaequalitas non sit manifestata. id quod ob duas rationes accidit. primò, quia non est inuestigata: secundò, quia potest esse non valde magna: nec valde necesse est, vt illa producat effectum quem videmus in alteratione magnitudinum aestus marini. Non solum enim illae alterationes, sed ipsi fluxus atque refluxus, exigua res sunt, respectu magnitudinis subiectorum, in quibus exercentur: quamuis respectu nostri, nostraeque paruitatis, videantur esse res magnae. Nam addere vel detrahere gradum velocitatis vnicum, vbi naturaliter eorum sunt 700. vel 1000. magna alteratio nec in conferente vocari potest, nec in recipiente. Aqua maris nostri, vertigine diurna circumacta, 700. milliaria circiter vna hora conficit: (qui motus ipsi cum terni communis, & proinde nobis imperceptibilis est.) id verò, quod in aestibus in sensus nostros incurrit, vnicum milliare in horam non superat, (loquor de mari patente, non autem de fretis) atque hoc illud est, quod alterat motum primum naturalem & magnum: & haec alteratio respectu nostri & nauigiorum magna satis est: nam aliquod nauigium, quod vi remorum impulsum, in aqua stagnante, v. gr. milliaria per horam conficeret; si hunc aestum fauentem habeat, duplo plus prouehetur; quàm si habeat contrarium. quae differentia maxime notabilis est in motu nauigii: sed in motu maris perexigua, ut quod non nisi septingentesima sui parte alteratur. Idem affirmo de exaltatione & depressione vnius, duorum, aut trium pedum & vix quatuor aut quinque, in extremitate sinûs 2000. vel plura milliaria longi, & vbi sunt profunditates centenûm aliquot pedum, haec alte ratio multo minor est, quàm si in quadam nauium, aquam dulcem vehentium, aqua, haerente naue, in prora ad folii crassitiem extolleretur. Hinc ergo concludo, minimas alterationes, re spectu immensae magnitudinis, & summae velocitatis marium, sufficere ad efficiendas in illis magnas mutationes, respectu nostrae paruitatis, accidentiumque nostrorum.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
