# Systema cosmicum 453

Galileo, Systema cosmicum, 453. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/453

imo eam secet ad angulos rectos; ideoque isti termini DE. nihil promouent vel detrahunt: sed additiones & subtractiones accipere oportet ex illa diametro, quae cadit in plano erecto ad planum orbis magni, & quae illum secat secundum lineam HL. quae diameter iam erit ista GF. & motus adiectiuus, vt ita dicam, erit is, qui fit à puncto G. per semicirculum GEF. ablatiuus autem erit reliquus, factus per alterum semicirculum FDG. Iam haec diameter cum non sit in eadem linea HL. motus annui; imo quia eandem secat, vt apparet, in puncto I. manente termino G. eleuato supra, & F. depresso infra planum orbis magni; non determinat additiones & subtractiones secundum totam suam longitudinem; sed earum quantitas accipienda est à parte lineae HL. quae remanet intercepta inter perpendiculares super ipsam excitatas à terminis GF. cuiusmodi sunt hae duae GS. FV. sic vt mensura additionum sit linea SV. minor quàm GF. vel DE. quae fuit mensura additionum in solstitio A. Secundo si constituatur centrum terrae in aliis punctis quadrantis AI. ductis tangentibus in illis punctis, & perpendicularibus super illas cadentibus à terminis diametrorum Aequinoctialis signatis à planis erectis per illas tangentes ad planum orbis magni; partes istarum tangentium (quae semper erunt minores versus Aequinoctia, & maiores versus Solstitia) dabunt nobis quantitatem addiQuanto postea differant additiones tionum & subtractionum. minimae à maximis, scitu facile est: nam inter illas eadem est differentia, quae est inter totum Axem seu diametrum sphaerae, & partem ipsius, quae est inter circulos polares, quae minor est tota diametro parte duodecima proxime, vt tamen intelligamus additiones & subtractioLII 3 EIN byG igitize tractiones factas in Aequinoctiali: sed in aliis parallelis sunt miores, pro vt eorum diametri diminuuntur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
