Latin
454
Galileo, Systema cosmicum 454
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc est, quod in hac materia tibi dicere habeo, &quaetum fortasse compraehendi nostra cognitione potest, quae, vt bene scis, non potest haberi, nisi illarum conclusionum, quae sunt firmae &constantes; cuiusmodi sunt fluxuum &refluxuum tres periodi in genere, quippe dependentes ex caussis inuariabilibus, vnis, &aeterSed quia caussis hisce primariis &vniuersalibus deinde se nis. miscent secundariae &particulares, quae multas alterationes facere possunt; cumque hae secundariae partim sint in obseruabiles &inconstantes, qualis, exempli caussa, est alteratio ventorum; partim etiam, etsi determinatae &firmae, non tamen obseruatae ob multiplicitatem suam, vt sunt longitudines sinuum, eorum diuersae inclinationes versus hanc aut illam partem, tot ac tam diuersae profunditates aquarum; quis, nisi forte post longissimas obseruationes, satisque certas relationes, inde poterit historias componere sic expedita, vt pro Hypothesibus &suppositionibus certis seruiant volenti per earum comparationem rationes reddere adaequatas omnium apparentiarum, imò anomaliarum, &specialium inaequalitatum, quae in motionibus aquarum animaduerti queunt? Sufficit mihi monuisse, esse in natura caussas accidentarias, easque producere valere multas alterationes: minutas autem obseruationes illis instituenHoc solummodo, in das delego, qui diuersa Maria pererrant. clausulam discursus huiusce nostri considerandum propono, fluxuum &refluxuum praecisa tempora non solum alterari à longitudinibus sinuum, &à variis profunditatibus: verùm etiam insignes alterationes prouenire posse iudico collatis inter se diuersis tractibus Marium, magnitudine &positu seu inclinatione differentium, Quae diuersitas exacte nostro sinui Adriatico competit, qui &multo minor est reliquo Mediterraneo; &inclinationis diuersitate adeo discrepat, vt, dum hoc ab Orientali parte, litoribus Syriae terminatur, ille claudatur à parte Occidentaliore: &quia in extremitatibus multo maiores sunt fluxus &refluxus, imò ibi solummodo mare maxime intumescit ac detumescit; verisimillimum est accidere posse, ut tempora fluxuum Venetiis fiant tempore refluxuum alterius Maris, quod tanquam majus, &directe magis extensum ab Occidente in Orientem, quodammodo dominium habet in sinum AdraAdriaticum: &proinde mirandum non esset, si effectus dependentes ex caussis primariis non comprobarentur in temporibus debitis, &quae periodis respondent in Adriatico: comprobarentur autem in reliquo Mediterraneo.