# Systema cosmicum 456

Galileo, Systema cosmicum, 456. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/456
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/456

vt, quae alii hactenus ea de re commentati sibique imaginati suSed ex omnibus viris marunt, meo iudicio plane sint inualida. gnis, qui de mirabili hoc effectu naturae philosophati sunt, de Keplero plusquam vllo alio miror, quod homo ingenio libero & acuto, & & qui motus terrae tributos in promptu habebat, tamen postea praedominiis Lunae super aquam, & proprietatibus occultis, & similibus ineptiis, aures ac assensum praebuerit. SAGR. Existimo, speculatiuis illis ingeniis idem euenisse, quod in praesens accidit & mihi, vt scilicet extricare sese non potuerint ex intricata illa mixtura trium periodorum, annuae, menstruae & diurnae; nec perspicere, quomodo caussae illarum aperte dependeant à Sole & Luna, vt tamen neque Soli, neque Lunae, cum aqua commercii quicquam intercedat. Quod ad negotium plene intelligendum opus est mihi fixa magis ac diuturna applicatione mentis; quae licet hactenus ob rei nouitatem ac difficultatem obfuscata satis est: non despero tamen, si me recepero in solitudinem, ac tacite mecum ipse ruminauero, quae nondum bene concoxit phantasia mea, me rem penitus assecuturum. Igitur ex habitis isto quatriduo colloquiis habemus insignia testimonia pro Systemate Copernicano, ex quibus haec tria sumpta, primum à stationibus & repedationibus planetarum, eorumque appropinquationibus & elongationibus à terra; secundum à reuolutione Solis in seipsum, & ab iis quae in maculis illius obseruantur; tertium à fluxu & refluxu maris, euidentissimam concludendi vim habere videntur. SALV. Hisce breui forsan accedet quartum: quid si etiam quintum? quartum, inquam, acceptum à stellis fixis, si in illis per exactissimas obseruationes apparerent illae minimae mutationes, quas Copernicus pro insensibilibus ponit. Exurgit in hoc tempore quinta quaedam nouitas, ex qua moglobi terrestris argui queat, per ea quae subtilissime detegit, bilitas Illustrissimus Dominus Caesar, nobilissima Marsiliorum Bononiensium familia satus, & ipse Collegio Lynceorum Academicorum adscriptus, qui in quodam doctissimo scripto tradit, obseruasse se contiigitize ogl continuam quandam mutationem, etsi tardissimam, in linea meridiana, cuius scripti nouissime à me cum stupore visi copiam, spero illum omnibus mirabilium naturae studiosis esse facturum. SAGR. Non nunc demum audiui praedicari de exquisita magni illius viri doctrina, & quàm se sollicitum omnium litteratorum protectorem exhibeat.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
