# Systema cosmicum 458

Galileo, Systema cosmicum, 458. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/458

que sciuisse. Vnde immediate concludo, hoc concesso, nimiae rem audaciae fore, si quis Diuinam potentiam & sapientiam surmius phantasiae limitibus circumscribere & coarctare vellet. SALV. Mirabilis, & vere Angelica doctrina haec est: cui magno consensu respondet altera illa, ipsa quoque diuina, quae cum permittat nobis de constitutione Mundi disputare, subiungit ibi (forte ne mentium humanarum exercitium omittatur aut langue scat) inuestigandis operibus, eius manu fabricatis, pares nos haud esse. Viuat ergo & valeat exercitium, à Deo permissum nobis & ordinatum ea fini, vt magnitudinem Eius inde cognoscamus, ac tanto magis admiremur, quanto minus ad profundas infinitae sapientiae Ipsius abyssos penetrandas idoneos nos depraehendimus. SAGR. Atque haec esto nouissima clausula, quatriduanis nostris imposita colloquiis, post quę peracta, si Sagredo placueritaliquo spiramento quietis vti, par est, vt hoc ei à nostra curiositate concedatur, ea lege tamen, vt, quamprimum ei commodum fuerit, tedeat satisfacturus desiderio, meo praecipue, in Problematibus reseruatis, & à me annotatis, quò per vnam alteramque sessionem ex pacto discutienda proponerentur. Supra omnia alia vero quàm a sane cognoscere desidero elementa nouę scientiae Academis mostri circa motus locales naturalem, & violentum. Interea conscensa, quae nos expectat, cymbula, poterimus amoeniori captata nos aura, more solito, recreare.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
