# Systema cosmicum 459-2

Galileo, Systema cosmicum, PERIOCHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/459-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/459-2

PERIOCHE EX INTRODVCTIONE IN Martem IOHANNIS KEPLERI, Mathematici Caesarei. Vnt autem multo plures illorum, quipietate mouentur, quo minus adsentiantur Copernico, metuentes, ne Spiritui Sancto in Scripturis loquenti mendacium impingatur, si Terram moueri, Solem gare dixerimus. Illi vero hoc perpendant; cum oculorum sensu plurima & potißima addiscamus, impoßibile nobis esse, vt sermonem nostrum ab hoc oculorum sensu abstrahamus. Itaque plurima quotidie incidunt, vbi cum oculorum sensu loquimur, etsi certo scimus, rem aliter habere. Exemplum est in illo versu Virgilii: Prouehimur portu, Terraeque vrbesque recedunt.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
