Latin
46
Galileo, Systema cosmicum 46
Unproofread scanNot analysed yet
Si, quo de disputatur, esset aliquod aut legis caput, aut aliarum artium humaniorum, in quibus neque veritas est, neque falsitas, tum quidem acumen ingenii, dicendi promptitudo, scriptorumque varia lectio posset inuenire locum, vt, qui his rebus praestaret, is suam quoque rationem probabiliorem ac plausibiliorem efficeret: sed in scientiis naturalibus, quarum conclusiones sunt verae &necessariae, vbi nullus arbitrio humano locus est, cauendum, ne forte falsi defensionem suscipias. Nam ibi mille Demosthenes, milleque Aristoteles, vel à mediocris ingenii homine vnico, qui meliori fortuna verum amplexus esset, prosternerentur. Ergo remoue, mi Simplici, conceptam illam spem tuam, inuentum iri homines doctiores, &autorum lectione multiplici nobis exercitatiores, qui in ipsius naturae contumeliam, efficere vera possint, quae falsa sunt. Et cum inter omnes illas opiniones, de macularum solarium essentia hucusque productas, eam quam modò exposuisti, veram, &proinde ceteras omnes falsas arbitreris, age, vt etiam ista submoueatur animo tuo, quę certe Chimaera falsissima est, omissis sexcentis aliis quę ei insunt absurdis, non nisi duplicem experientiam in contrarium adduco: prior est, quod eiusmodi maculae multae suboriri conspiciuntur in medio disci solaris, pariterque multae dissolui &euanescere, remotiores tamen à circumferentia Solis: quod est argumentum necessarium, eas generari &dissolui. Nam si citra generationem corruptionemque comparerent ibi solo motu locali, cunctae per extremam circumferentiam &intrare &exire conspicerentur. Altera obseruatio pro illis, qui Opticę non sunt imperitissimi, à mutatione apparentium figurarum, &ab apparente mutatione velocitatis motûs, necessariò concludit, maculas esse corpori solari contiguas, tangendoque superficiem eius, cum ipsa, aut supra ipsam moueri, nec ullo modo remotis à Sole orbitis circumgyrari. Arguit id motus, versus circumferentiam disci solaris apparens tardissimus, &versus medium velocior: arguuut figurae macularum, circa circumferentiam arctissimae, respectu eius speciei quam in disci medio habent: eò quod in medii disci partibus, plena sese maiestate, &quales reuera sunt, conspiciendas exhibent: versus circumferentiam autem, propter conuexitatem globi reductam sursum, compressae magis apparent.