# Systema cosmicum 460-2

Galileo, Systema cosmicum, PERIOCHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/460-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/460-2

tanquam è tabernaculo Cetsi sic oculis appareat) sciebat Psaltes: moueri ver Solem existimabat, propterea quia oculis ita apparet. Et tamen vtrumque dicit, quia vtrumque oculis ita videtur. Neque falsum hic vel illis dicere censeri debet: est enim & oculorum compraehensioni sua veritas, idoneasecretiori Psaltis instituto, cursuique Euangelii adeoque filii Dei adumbrando. Iesus etiam valles addit, contra quas Sol & Luna moueantur; scilicet quia ipsiu lordanem hoc ita apparebat. Et tamen vterque suo intento potitur. Daulis nei magnificentia patefacta (& cum eo Syracides) quae effecit, vt hae sic ocula eculis repraesentarentur, vel etiam, mystico sensu per haec visibilia expresso: Iosua vero, vt Sol die integro retineretur SIBI in Caeli medio, respectu sensus oculorum suorum; cum aliis hominibus eodem temporis spatio sub terra motaretur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
