# Systema cosmicum 461

Galileo, Systema cosmicum, PERIOCHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/461

Sed incogitantes respiciunt ad solam verborum contrarietatem, Solstetit, id est, Terra stetit; non perpendentes, quod haec contrarietas tantum intra limites Optices & Astronomiae nascatur; nec ideo se extrorsum in vsum hominum efferat: nec videre volunt, hoc vnicum in votis habuisse losuam, ne montes ipsi Solem eriperent: quod votum verbis explicuit, sensui oculorum conformibus; cum importunum admodum fuisset, eo tempore de Astronomia, deque visus erroribus cogitare. Si quis enim monuisset, Solem non vere contra vallem Aialon moueri, sed ad sensum tantum; annon exclamasset Iosua, se petere vt dies ipsi producatur, quacunque id ratione fiat? Eodem igitur modo, si quis ipsi litem mouisset de Solis perenni quiete, Terraeque motu. Facile autem Deus ex Iosuae verbis, quid is vellet, intellexit: praestititque inhibito motu Terrae, vt illi stare videretur Sol. Petitionis enim Iosuae summa huc redibat, vt hoc sic sibi videri posset, quidquid interim ESSET: quippe hoc videri Sed vide vanum & iritum non fuit, sed coniunctum cum effectu optato. c. 10. Astronomiae partis Opticae; inuenies rationes, cur adeo omnibus hominibus Sol mouerivideatur, non vero Terra: scilicet cum Sol parius appareat, Terra vero magna; neque Solis motus compraehendatur visu ob tarditatem apparentem, sed ratiocinatione solùm, ob mutatam post tempus aliquod propinquitatem ad montes: impoßibile igitur est, vt ratio non prius monita sibi aliud imaginetur, quàm Tellurem cum imposito Cali fornice esse quasi magnam domum, in qua immobili, Sol tam parua specie, instar volucris in aëre vagantis ab vna plaga in aliam transeat. Quae adeo imaginatio hominum omnium, primam lineam dedit in sacra pagina. Initio, inquit Moses, creauit Deus Caelum & Terram; quia scilicet hae duae partes potiores occurrunt oculorum sensui. Quasi diceret Moses Homini; Totum hoc aedificium mundanum, quod vides, lucidum supra, nigrum latißimeque porrectum infra, cui insistis, & quo tegeris, creauit Deus. Alibi quaeritur ex homine, num peruestigare nouerit altitudinem Caeli sursum, & profunditatem Terrae deorsum: quia scilicet vulgo hominum videtur vtrumque aeque infinitis excurrere spatiis. Neque tamanextitit, qui sanus audiret, & Astronomorum diligentiam, seu in ostendenda Telluris contemptißima exilitate, ad Caelum comparatae, seu in peruestigandis Astronomicis interuallis, per haec verba circumscriberet: cum non loquantur de ratiocinatoria dimensione, sed de reali; quae humano corpori, terris affixo, aëremque liberum haurienti, penitus est impoßibilis. Lege totum lobi Mnm 3 izi Iobic. 38. & compara cum iis, quae in Astronomica inque Physica disputant. Si quis allegat ex Ps. 24.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
