# Systema cosmicum 463

Galileo, Systema cosmicum, PERIOCHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/463

Secunda pars incipit versu tertio, agitque de aquis supercaelestibus, extensione Caeli, & de Meteoris, quae videtur Psaltes accensere aquis superioribus, scilicet de Nubibus, Ventis, Presteribus, Fulguribus. Tertia pars incipit à versu sexto, celebratque terram vt fundamentum rerum, quas hic considerat. Omnia quippe ad terram, eamque inhabitantia animalia refert: scilicet quia oculorum iudicio duae primariae sunt partes Mundi, Caelum & Terra. Hic igitur considerat, Terram tot iam saeculis non subsidere, non fatiscere, non ruere: cum tamen nemini compertum sit, super quid illa fundata sit. Non vult docere quod ignorent homines, sed ad mentem reuocare quod ipsi negligunt, magnitu. dinem scilicet & potentiam Dei in creatione tantae molis, tam firmae & stabilis. Si Astronomus doceat, terram per sidera ferri, is non euertit, quae hic dicit Psaltes, nec conuellit hominum experientiam. Verum enim nihilominus est, non ruere terras, Dei architecti opus, vt solent ruere nostra aedificia vetustate & carie consumpta, non inclinari ad latera, non turbari sedes animantium, consistere montes & litora, immota contra impetus Ventorum & fluctuum, vt erant ab initio. Subiungit autem Psaltes pulcherrimam hypotyposin separationis vndarum à continentibus: exornatque eam adiectione fontium, & vtilitatum, quas exhibent fontes & petrae volucribus & quadrupedibus. Nec praeterit exornationem superficiei Telluris à Mose commemoratam inter opera diei tertiae; sed eam à caussa sua repetit altius, ab humectatione puta caelesti: & exornat commemoratione vtilitatum, quae redeunt ab illa exornatione ad victum & hilaritatem hominis, & bestiarum habit acula. Quarta pars incipit versu 20. celebrans quartae diei opus, Solem & Lunam, sed praecipue vtilitatem, quae ex distinctione temporum redeunt ad animantia & Hominem, quae ipsi iam est subiecta materia: vt clare appareat, ipsum hic Non enim omisisset mentionem quinque Planetanon agere Astronomum. rum, quorum motu nihil est admirabilius, nihil pulchrius, nihil quod de Quinta Conditoris sapientia testetur euidentius apud eos qui capiunt. pars est versu 26. de quintae diei opere, impletque maria piscibus & ornat Nauigationibus. Sexta obscurius annectitur a versu 28. agitque de terrarum incolis Animalibus, sexto die creatis. Et denique in genere subdit bonitatem Dei sustentantis omnia, & creantis noua.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
