# Systema cosmicum 47

Galileo, Systema cosmicum, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/47

Quae vtraque diminutio & figurae & motûs, si quis eam accurate cum obseruare, tum supputare nouerit, praecise respondet maculis corpori solari, conticontiguis; discrepat autem inexcusabiliter, si motum iisdem tribuamus in circulis quantumvis exiguo à Sole intervallo remotis, vt ab amico nostro in Epistolâ de maculis solaribus ad Marcum VVelserum prolixe demonstratum est. Ex eadem figurae mutatione colligi tur, nullam earum esse Stellam, aut aliud sphaericae figurae corpus: nam inter omnes figuras sola sphaera nunquam compressa conspici tur, nec aliam speciem exhibere potest quàm perfecte rotundam. Vnde, si qua macularum, esset corpus rotundum, quales esse censentur omnes stellae; rotunditatem hancce tam in medio disci solaris, quàm versus extremitatem ostenderet. Cùm autem & tantopere comprimantur, & subtiles adeo appareant in illa extremitate: spatiosae contra ac largae versus medium; inde certi reddimur, illas esse dilatatum quippiam exiguae profunditatis aut crassitiei, respectu suae longitudinis ac latitudinis. Denique quod obseruatum fuisse dicis, maculas, cum exegerunt determinatas suas periodos, easdem praecise redire, noli id credere, Simplici: decipere te voluit, qui hoc tibi dixit: quod vel ex eo colligere potes, quia te celauit & illas quae generantur, & istas quae dissoluuntur in facie Solis, procul à circumferentia; itemque quiam nec verbo monuit de illa figurae compressione, argumento certo, contiguas easdem esse Soli. Quod attinet ad reditum earundem macularum, id nihil est aliud, quàm quod etiam in epistola supra dicta legitur, nimirum interdum euenire posse, vt earum aliquae durabiles adeo sint, ne dissolui possint vnica circa Solem conuersione, quae minimùm vno mense absoluitur. SIMPL. Vt verum fatear, neque tam diuturnae, nec tam accuratae sunt obseruationes meae, vt mihi sufficiant ad sententiam meam in hac materia fidenter asserendam. Verumtamen illas habebo maiori curae, & postea experiar, an id quod experientia suppeditauerit, cum Aristotelis doctrina conciliari possit. Certum enim est, duas veritates sibi inuicem contrarias esse non posse. SALV. Vt experimenta sensuum, cum solidioribus Aristotelis dogmatibus concilies, nullo labore constabit. atque hoc esse verum, num quid Aristoteles ipse profitetur, quod de rebus Caelesti Illis, ob nimiam earum distantiam, explorate tractari non possit? IMPL. Profitetur hoc aperte. SALV. Numquid idem absque vlla dubitatione vel titubatione affirmat, id quod experientia sensuque demonstratur, omni ratioMaculae solares non constant figura sphaerica sed explanata & subtiliter extensa. De Caelo, propter ingentem eius dist.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
