Latin
PAVLI ANTONII FOSCARINI
Galileo, Systema cosmicum 470
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem omnia, propter varietatem motuum Corpem Caelestium, introducta sunt, quae aliâs ad certam determinatamquer lam reduci posse non videbantur; adeò vt communis illius opinionis alutores vltrò confiteantur, se, in Mundi Systemate describendo, adhuc non potuisse expiscari, nedum docere, verum Systema: sed se solummodo, inuestigando quaerere, quodnam ex multis, vero sit similius, &quod melioribus &accommodatioribus rationibus, cum phaenomenis Caelestibus poßit congruere. Prodiit deinde (Opticae inuentum) Telescopium, cuius ope, multa in Caelo insignia, &scitu dignißima, hactenus incognita, certâ sensatione, detecta sunt, Lunam scilicet esse montosam; Venerem &Saturnum Tricorporea; &Iouem, Quadricorporeum; item in via lactea, in Pleiadibus, &in Nebulosis Stellis, multas, easque maximas esse stellas, sibi inuicem vicinis; &consequenter, nobis patefecit nouas Stellas Fixas, nouos Planetas, nouosque Mundos: eoque instrumento etiam confirmatum est, verisimile esse, Penerem, &Mercurium, non propriè circa Terram, sed potius circa Solem moueri, solamque Lunam moueri circa Terram. Quid ergo exinde inferri pr tuit, nisi. Solem immotum in Centro stare, &Terram, cum aliis Orbibus Caelestibus, illi circumuolui? Ex hac igitur, &aliis multis rationibus, cognitum est, Pythagorae &Copernici opinionem, à fundamentis Astronomicis &Cosmographicis non abhorrere, imò maximam verisimilitudinem &probabilitatem includere: cùm inter tot varias sententias communi systematidetrahentes, &alia systemata comminiscentes, quales fuere Platonis, Calippi, Eudoxi, &postmodùm Auerrois, Cardani, Fracastorii, &aliorum, tum veterum, tum recentium, nulla facilior, nec phaenomenis, &motibus Caelestibus, determinatim ®ulariter, sine Epicyclis, Excentricis, Homocentricis, Deferentib. &Motibus Raptus supputandis, accommula. tior reperta sit: quae quidem non solùm à Pythagora, &poste à à Copernico, pro vera asserta est, sed &à multis insignibus viris, Heraclito scilicet, &Ecphanto, Pythagoricis, sicut &à tota Pythagorica schola, Niceta Syracusano, Martiano Capella, &aliis multis; inter quos, quamuis vt diximus ii qui alia noua Systemata excogitare tentauerunt, annumerari non poßint (quoniam cum Ptolemaico, etiam Pythagoricum excluserunt) tamen &ipsi, huic Pythagoricae sententiae, probabilitatem induxerunt, eamque indiredi confirmarum, quatenus à communi, velut manca &defectiua, contradictionibusque &difficultatibus circumseßa, desciuerunt. Inter hos censeripotest igitizec P. Clavius in test P. Clauius, Iesuita doctißimus, qui quanquam Pythagoricum Systema vltima suor. refutet, agnoscens Systematis communis leuitatem, liberè confitetur, Astrooperum enomos, ad tollendas difficultates, quibus per commune Systema non satissit, ditione. cogi de alio Systemate inuestigando cogitare; ad quod faciendum, illos ex animo hortatur. Verùm quodnam, quaeso, melius &opportunius inuenire est, Copernicano? Idcirco ex recentioribus multi, ad illud probandum &sequendum inducti sunt; verùm dubitanter, &cum timore, quia visum illis est adeò S. Scripturae contradicere, vt cum ea, nullo modo conciliari poßit.