# Systema cosmicum 472-2

Galileo, Systema cosmicum, PAVLI ANTONII FOSCARINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/472-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/472-2

rari, vt Psal. 18. In Sole posuit tabernaculum suum, & ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, Exultauit vt gigas ad curendam viam, à summo Caelo egressio eius, & occursus eius, vsque ad summum eius, nec est, qui se abscondat à calore eius: & Ecclesiastes primo: Oritur Sol, & Occidit, & ad locum suum reuertitur, ibique renascens, gyrat per meridiem, & flectitur ad Aquilonem: vnde pro miraculo, apud Isaiam 38. ponitur Solis regressus, Reuersus est Sol, decem lineis. Et Ecclesiastici 48 In diebus ipsius, retrorediit Sol, & addidit Regivitam. Hacque ratione, in libro Iosuae, promiraculo refertur, Iosuae precibus, Solem stetisse, motu, ab eo, illi inhibito los. IO. Sol contra Gabaon ne mouearis. Quod si Sol immotus staret, & Terra circa eum moueretur, non vtique miraculum fuisset, eius statio: vtque dieilux, fulgore Solis produceretur, non dixisset Iosua, Sol ne mouearis, sed potius, Terrane monearis. Tertia Claßis, est earum autoritatum, quae dicunt, Caelum esse sursum, & Terram deorsum, qualis est autoritas loclis cap. 2. à D. Petro in Actis Apostolorum cap. 2. adducta. Dabo prodigia in Caelo sursum, & signa in Terra deorsum, cum aliis similibus. Vnde, in incarnatione, Christus dicitur à Caelo descendisse; & post resurrectionem, in Caelum ascendisse. Quòd si Terra circa Solem esset, in Caelo vtique esset, & consequenter, potius esset supra Caelum, quàm sub Caelo. Quod confirmatur: Quia ea sententia, quae Solem in Centroponit, Mercurium etiam ponit supra Solem, Veneren supra Mercurium, & Terram supra Venerem simul cum Luna, à qua cucundatur Terra, hacque ratione, Terra in Tertio ponitur Caelo simul cun Luna.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
