# Systema cosmicum 472

Galileo, Systema cosmicum, PAVLI ANTONII FOSCARINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/472

ciones Scripturalium locorum inuenire: quibus tamen, pro ea, quanuso profeßione, in fidem propensi mei erga veritatem animi, qualem ex Poeta Nullius addictus iurare in verba Magistri, & meae in eos, omnesque literatos obseruantiae, has meas cogitationes offerri visum est, certà nisus fiduciâ, illas eodem quo à me proferuntur candore, ab iis acceptum iri. Ad rem ergo: Omnes Diuinae Scripturae autoritates, quae huic opinioni contradicere videntur, ad sex Classes reducentur: Prima earum est, quae asserunt, Terram esse stabilem, nec moueri: vt Psal. 92. Etenim firmauit Orbem Terrae, qui non commouebitur: item Psal. 103. Qui fundasti Terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in seculum seculi: Et Ecclesiastes I. Terra autem in aeternum stat. & aliae similes. Secunda est earum, quae dicunt, Solem moueri, & circa Terram g

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
