# Systema cosmicum 473.1-4

Galileo, Systema cosmicum, 473.1 to 473.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/473.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/473.1

Si ergo in Corporibus Sphaericis, vt in Mundo, Deorsum, aliud nihil In Corporibus Sphaeriest, quàm proximum esse Centro, & Sursum, ad Circumferentiam quàm cis, Deorproximè accedere; hinc sequitur, ad comprobationem Theologicarum prosum, est Cenpositionum, de Christi ascensu, & descensu, ponendam esse Terram in Centrum; Sursum, est Cirtro, & Solem, cum aliis Caelis, in Circumferentia, non autem iuxta Copercumferennicum, modo huic contrario, quo non videtur verus Ascensus, & descensus, tia. stare posse. Quarta Claßis est earum autoritatum, quae indicant, Infernum esse in Centro Mundi, qualis est communis Theologorum opinio, quae eam etiam ratione confirmatur, Quòd cùm Infernus (secundum ipsam denominationem) debeat esse in infima Mundi parte, & cùm in Sphaera, nulla pars, sit inferior centro, Infernus vtique erit in Centro Mundi, qui cùm figurae sit Infernus, est Sphaericae, consequeretur, Infernum aut in Sole esse, (quatenus is in Centro in Centro Mundi, iuxta hanc opinionem esse supponitur) aut posito, Infernum, esse in Terrae, non Centro Terrae; si Terra circa Solem moueretur, sequeretur necessariò, InferMundi. num, simul cum Terra, in Caelo esse, & cum ipsa, in tertio Caelo circumuolui: qua re nihil magis absurdum dici, aut & cogitari potest. Caelum, & Quinta Claßis, est earum autoritatum, quae semper Caelum Terrae, Terra sem& vicißim, Terram Caelo opponunt; quasi inter illa, e. idem quae Centri cum per inuicem Circumferentia, & Circumferentiae cum Centro, sit relatio. Quòd si in teropponuntio Caelo esset Terra, vtique Caeli lateri aßisteret, nec in medio staret; & contur. sequenter, nulla inter ea esset relatio, quae tamen non solùm in Sacris Literis, sed & in communibus sermonibus, semper vbique sibi respondent, per mutuam inter se oppositionem, Vnde Genesis I. In principio creauit Deus Caelum & Terram: & Psal. 113. Caelum caeli Domino, Terram autem dedit filiis hominum: & Dominus in ea, quam nobis praescribit oratione Matth. 6. Fiat voluntas tua, sicut in Caelo, & in Terra: & D. Paulus I. Corinth. 15. Primus homo de Terra, terrenus, secundus homo, de Caelo, caelestis. & ad Colossenses I. In ipso condita sunt vniuersa, in Caelis, & in Terra: Item, Pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in Terris, siue quae in Caelis sunt: & postmodum Quae sursum sunt, sapite non quae super Terram: & innumeris aliis similibus locis.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
