Latin
PAVLI ANTONII FOSCARINI
Galileo, Systema cosmicum 473.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm itaque duo haec Corpora sibi semper mutuo opponantur, &Caelum procul omni dubio, ad Circumferentiam referatur, oportet necessariò, Terram, Centri loco censeri. Sexta &Vitima Claßis, earum est autoritatum (Patrum potius, &Theologorum, quàm Sacrae Scripturae) quae dicunt Solem, post supremum iudicium, immotum in Oriente staturum, Lunam autem in Occidente: Quae Statio, si vera foret Pythagorica opinio, Terrae tribui deberet, an autem Soli: quoniam verum est eam nunc circa Solem moueri, post iuduin immota consistere deberet: &siquidem ei in loco immobiliter subsistenam esset, nulla potior est ratio, ob quam vno potius, quàm alio situ, ei in luco standum sit, aut cur vnam potius quam aliam sui partem, Soli obuertere debeat: siquidem quaelibet indistincte, quae Solari lumine destitutae sit, non potest esse non horrida, &multo peius affecta, quàm pars illuminata.