Latin
PAVLI ANTONII FOSCARINI
Galileo, Systema cosmicum 481
Unproofread scanNot analysed yet
haud dubiè, eiusmodi attributa Deo conueniunt, (vt Scholasticorum verbis vtamur) Metaphoricè, proportionaliter, &per similitudinem: &quoad passiones, dici poterit, Deum, se habere per modum talis: velut, Iratus est Dominus, i. Habuit se per modum irati: Tactus dolore cordis. i. habuit se per modum dolentis: Paenituit eum, quòd hominem fecisset, i. Habuit se per modum paenitentis: &ea quidem omnia, comparatiuè ad nos, &respectu nostri. Sic dicitur Deus esse in Caelis, moueri in tempore, se exhibere, latere, obseruare, &annotare gressus nostros; nos quaerere, foris adstare, foras pulsare, non quòd corporali loco contineatur, nec quod reipsa moueatur, nec in tempore, nec quòd illi Humani mores, &tractandi hominum modi competant, sed secundum nostrum apprehendendi modum: quo in eo attributa etiam à se inuicem distinguuntur, cùm tamen vnum idemque cum ipso sint; quo item, eius actiones, in varia tempora diuiduntur, quae tamen vt plurimum, vno eodemque instanti sese produnt; &quo tandem, quae in Deo sunt perfectißima, semper cum aliquo defectu, nobis recensentùr. Hac ratione, secundum vulgi opinionem, sese accommodat Sacra Scriptura, dum Terrae, Fines &Fundamenta tribuit, quae tamen non habet; Mari, abyssum profunditatis immensae: Morti (quae est Priuatio, &consequenter Non ens) actiones attribuit, motus, paßiones &alia eiusmodi accidentia, quorum omnium est expers, sicut &epitheta, &adiuncta, quae reuera illi non competunt: siccine separat amara mors? veniat mors super illos: Parauit vasa mortis: Exaltas me de portis mortis: In medio vmbrae mortis: Mors deposcet eos: Fortis est, vt mors, dilectio: Primogenita mors: Perditio &mors dixerunt, &c. Et quis est nescius, diuitis Epulonis historiam, eiusmodi phrasibus vulgaris sermonis totam scatere? Sic Ecclesiastici cap. 27. vers. 12. inducitur haec comparatio: Homo sanctus, in sapientia manet, sicut Sol: nam stultus, sicut Luna mutatur: Et tamen Luna, secundum rei veritatem nequaquam mutatur, verùm semper eodem modo manet, vt id demonstrant Astronomi, eius dimidia parte, scilicet, semper lucidâ, alterâ dimidiâ semper opacâ existente: nec in ea vnquam, status hic variat, nisi respectu nostri, &secundum vulgi opinionem, Vnde Sacram scripturam, hic, secundum communem, &quidem imperitorum loquendi modum, secundumque ea quae apparent, non autem secundum veram existentiam, id dicere, liquet. Pariter, Geneseos I, in omnium rerum creationis descriptione, dicitur Lux, ante omnia, Ooo 2 300gle omnia, facta esse, &subditur in textu, &factum est Vespere &Mme, dies vnus: &postmodùm diuersi Creationis actus distinguuntur, &vanis diebus aßignantur, de iisque singulis, dicitur in Textu, &factum est Vespere &Mane, dies secundus: &deinceps, dies tertius: dies quartus, &c Hîc multa dubia occurrunt, quae omnia iuxta commune Systema proponam, vt appareat, etiam secundum eius Systematis hypotheses, Scripturam Sa cram, ad tollendas emergentes difficultates interdum, sensu &modo vulgari, nostrique respectu, non autem secundum rerum naturam, intelligendam esse, quam distinctionem videtur &ipse Aristoteles innuisse I. Phys.