# Systema cosmicum 481-2

Galileo, Systema cosmicum, PAVLI ANTONII FOSCARINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/481-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/481-2

Ideoque admirandam eius sapientiam factum est, vt cùm huius Mundi omnia sint dubia, incerta, vacillantia, & perplexa, sola tamen eius Sancta Fides, sit certißima: & quamuis variae in Ecclesia, circa res Philosophicas, & Doctrinales, sint opiniones; vnica, in Ecclesia, sit Fidei & Salutis veritas: quae Fides (vt ad salutem necessaria) Diuinam Prouidenti a factum est, vt non solum indubitata, sed & inconcussa, certa, & immutabilis, omnibusque patefacta esset; cuius infallibilem normam, voluit esse S. Ecclesiam, pretioso suo san1. Thess. 4. guine ablutam, & à Spiritu Sancto rectam, cuius sanctificatio nostra, opus eius.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
