# Systema cosmicum 484

Galileo, Systema cosmicum, PAVLI ANTONII FOSCARINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/484

Siquidem Luna & Sol per se considerata, & quemadmodum nobis apparerent, si in distantia multò remotiori à nobis essent, quàm reuera sunt, aliud vtique nihil essent, nec nobis apparerent, nisi velut Stellae, quales aliae infirmamento. Luminaria enim Magna, non sunt nec apparent, nisi nostri respectu. Sicut & vice versa Stellae, quoad se ipsas aliud non sunt, nisi tot Soles, & tot Lunae, verùm tanto interuallo à nobis remotiores, vt propter elongationem appareant in tanta parnitate, & parum micantes, quales à nobis videntur. Nam maior vel minor Corporum Caelestium distantia caeteris paribus, apparentiam, tum Corporea molis, tum ipsius Luminis, auget vel minnit. Ideoque verba quae in Genesi sequuntur, & Stellas (vtpote distinguentia Stellas, à Sole & Luna) intelligenda non alio sensu, quàm eo, quo dictum est, secundùm vulgi scilicet sensum, & communem loquendi modum: siquidem secundum rei veritatem, omnes Corporum Caelestium micantium globi, sunt maxime molis, quibus si adeò, vt Lunae, vicini essemus, nobis eadem, imò maiori, quàm Luna, magnitudine apparerent: vt è conuerso, si à Luna & à Sole, quantum ab illis, distaremus, Luna & Sol, nobis vt Stellae apparerent: Solis tamen splendor haud dubiè, intensiuè, omni alio, cuiusuis Stellae maior esset: quoniam quamuis concederetur, aliquas Stellas (veluti è fixis, eas qua scintillant) à seipsis & ex propria natura, lucere, Solis instar, qui ab aliu lumen non recipit (quod ipsum tamen controuersum, & dubium est) nec splenderem à Sole mutuari: nihilominus cùm nullus Stellarum splendor, cum splendore Solis comparari poßit, qui primus à Deo & ante omnes alios, est creatus in summo genere lucis, consequeretur tamen, nullam, ex eiusmodi Stellis, et fi in pari cum Sole, nobis proximitate, constituta esset, & ideo, eiusdem cum Sole magnitudinis nobis appareret, tantum Luminis, quantum a Sole recipinis, nobis impertiri posse: sicut è contrario, Solem, in eandem quam illae sunt, à nobis remotione, nobis quidem, quoad molem, vni ex illis Stellis, aequalem, verùm multò intentioris, quàm illarum sit splendoris appariturum. Iractiam, tandem, Terra, aliud nihil est, quam altera Luna, vel Stella, talisque nobis appareret, si ex conuenienti elongatione eminis conspiceretur: in ipsaque que obseruari possent (in illa varietate splendoris & Tenebratum, quam Sol in ea producit, Diem & Noctem procreans) eaedem aspectuum varietates, quae in Luna apparent, qualesque animaduersae sunt in Tricorporea Venere: quemadmodum & verisimile est, easdem posse conspici in aliis Planetis, qui non proprio, sed à Sole mutuato lumine lucent.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
