Latin
PAVLI ANTONII FOSCARINI
Galileo, Systema cosmicum 485
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid ergo de his, vel in Sacris Literis, vel communi hominum sermone, à reali veritate dissentiens, reperietur prolatum, id omne (vt supra monitum est) accipi debet secundum vulgi sententiam, &communem loquendi &concipiendi stylum. Sicque (vt redeamus ad institutum nostrum) si ceteroqui vera sit Pythagorica sententia, facilè iuxta praedictam normam, cum ea conciliari poterunt S. Scripturae autoritates, quae illi qualitercunque contradicere videntur, &nominatim, quae primae &secundae sunt Claßis; per primum scilicet fundamentum: siquidem in iis locis, S. Scriptura loquitur secundum nostrum cognoscendi modum, &secundum id quod apparet respectu nostri; Quia ita se habent haec Corpora in comparatione ad nos, prout describuntur à communi vulgarique hominum philosophandi ratione, ita vt Terra habeat se, per modum Stantis, &Immobilis, &Sol, per modum circumambientis eam. Et ita, S. Scriptura, vulgari &communi loquendi modo vtitur: quia nostrae visionis respectu, Terra, potius in Centro immota subsistere, &Sol illi circumuolui videtur, quàm oppositum: vt illis euenii qui naui adoram fluminis vehuntur, quibus litus retrò moueri, &illos deserere videtur: non autem (quod tamen verum est) ipsi, vltrà, se progredi, sentiunt. Quam visionis nostrae fallaciam, Optici notant, eiusque rationes aßignant, quibus, vt exoticos, &extra propositum, non immorabor. In eamque sententiam apud Virgilium, Aeneas introducitur dicens: Prouehimur portu, terraeque, vrbesque recedunt. Sed non abs re fuerit, perpendere, cur Sacra Scriptura opinionibus vulgi tantum deferat, &cur non potius, homines, de Rerum &Naturae secretorum veritate accuratè instruat. In causa est, Primò, Sapientiae Diuinae benignitas, qua suauiter omnibus rebus, secundum earum capacitatem &Naturam se accommodat. Vnde in Naturalibus, causas adhibet natu rales, &necessarias; in liberis autem liberè, cum hominibus Heroicis, agit modo sublimi, &excelso, cum plebe humiliter, cum eruditis, doctè, cum simplicibus vulgariter, &sic deinceps, cum vno quoque, pro modulo cuiusque. Secundo quia nobis in hac vita, animum inanibus &variis curiositatibus replere non intendit, quae nos dubios, &suspensos reddant: siquidem qui addit 3oogl izi addit scientiam, addit &dolorem, Eccles. I. vers. vlt. Quinimò non solum permisit, sed &itastatuit, Mundum, controuersiis, &disputationibus intentum occupari, &in rerum in certitudine versari oportere, iuxta dictum Ecclesiastae I. Mundum tradidit disputationi eorum, vt non inueniat homo, opus quod operatus est Deus ab initio, vsque ad finem.