# Systema cosmicum 485

Galileo, Systema cosmicum, PAVLI ANTONII FOSCARINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/485

Quicquid ergo de his, vel in Sacris Literis, vel communi hominum sermone, à reali veritate dissentiens, reperietur prolatum, id omne (vt supra monitum est) accipi debet secundum vulgi sententiam, & communem loquendi & concipiendi stylum. Sicque (vt redeamus ad institutum nostrum) si ceteroqui vera sit Pythagorica sententia, facilè iuxta praedictam normam, cum ea conciliari poterunt S. Scripturae autoritates, quae illi qualitercunque contradicere videntur, & nominatim, quae primae & secundae sunt Claßis; per primum scilicet fundamentum: siquidem in iis locis, S. Scriptura loquitur secundum nostrum cognoscendi modum, & secundum id quod apparet respectu nostri; Quia ita se habent haec Corpora in comparatione ad nos, prout describuntur à communi vulgarique hominum philosophandi ratione, ita vt Terra habeat se, per modum Stantis, & Immobilis, & Sol, per modum circumambientis eam. Et ita, S. Scriptura, vulgari & communi loquendi modo vtitur: quia nostrae visionis respectu, Terra, potius in Centro immota subsistere, & Sol illi circumuolui videtur, quàm oppositum: vt illis euenii qui naui adoram fluminis vehuntur, quibus litus retrò moueri, & illos deserere videtur: non autem (quod tamen verum est) ipsi, vltrà, se progredi, sentiunt. Quam visionis nostrae fallaciam, Optici notant, eiusque rationes aßignant, quibus, vt exoticos, & extra propositum, non immorabor. In eamque sententiam apud Virgilium, Aeneas introducitur dicens: Prouehimur portu, terraeque, vrbesque recedunt. Sed non abs re fuerit, perpendere, cur Sacra Scriptura opinionibus vulgi tantum deferat, & cur non potius, homines, de Rerum & Naturae secretorum veritate accuratè instruat. In causa est, Primò, Sapientiae Diuinae benignitas, qua suauiter omnibus rebus, secundum earum capacitatem & Naturam se accommodat. Vnde in Naturalibus, causas adhibet natu rales, & necessarias; in liberis autem liberè, cum hominibus Heroicis, agit modo sublimi, & excelso, cum plebe humiliter, cum eruditis, doctè, cum simplicibus vulgariter, & sic deinceps, cum vno quoque, pro modulo cuiusque. Secundo quia nobis in hac vita, animum inanibus & variis curiositatibus replere non intendit, quae nos dubios, & suspensos reddant: siquidem qui addit 3oogl izi addit scientiam, addit & dolorem, Eccles. I. vers. vlt. Quinimò non solum permisit, sed & itastatuit, Mundum, controuersiis, & disputationibus intentum occupari, & in rerum in certitudine versari oportere, iuxta dictum Ecclesiastae I. Mundum tradidit disputationi eorum, vt non inueniat homo, opus quod operatus est Deus ab initio, vsque ad finem.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
