Latin
486.4 to 486.5
Galileo, Systema cosmicum 486.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis namque haec Philosophia nunt exulat, &per se concidit, quatenus scilicet, quamuis ex noua hac opinione statuatur verum esse, Corpori simplici vnicum motum simplicem conpetere; nullus tamen ab ea conceditur esse motus simplex, praeter circularem, per quem solum corpus simplex in suo loco naturalisistitur, &in vnitate sua perstat, proprieque dicitur moueri in loco: quo sit, vt corpus hac ratione motum in seipso vnitum consistat; &quamuis moueatur, tamus quasi immotum esset, in continua quiete perduret. Motus autem Rectu qui propriè est ad locum, iis solùm rebus aptari potest, quae sunt extra licum suum naturalem, à sua vnione remotae, &ab vnitate sui totius, in abce ize ab eo separatae &diuisae: quod ipsum cùm sit Naturae &formae Vniuersi contrarium, sequitur necessario, motum rectum, iis demum rebus conuenire, quae eam perfectione, quae secundum propriam naturam illis competit, destituuntur; quamque per motum hunc rectum, adipisci satagunt, donec cum suo toto &sua vnitate redintegrentur, locoque suo naturali restituantur, in quo demum, perfectionem suam consecuta, tandem quiescant, &maneant immota.