# Systema cosmicum 486.4-5

Galileo, Systema cosmicum, 486.4 to 486.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/486.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/486.4

Omnis namque haec Philosophia nunt exulat, & per se concidit, quatenus scilicet, quamuis ex noua hac opinione statuatur verum esse, Corpori simplici vnicum motum simplicem conpetere; nullus tamen ab ea conceditur esse motus simplex, praeter circularem, per quem solum corpus simplex in suo loco naturalisistitur, & in vnitate sua perstat, proprieque dicitur moueri in loco: quo sit, vt corpus hac ratione motum in seipso vnitum consistat; & quamuis moueatur, tamus quasi immotum esset, in continua quiete perduret. Motus autem Rectu qui propriè est ad locum, iis solùm rebus aptari potest, quae sunt extra licum suum naturalem, à sua vnione remotae, & ab vnitate sui totius, in abce ize ab eo separatae & diuisae: quod ipsum cùm sit Naturae & formae Vniuersi contrarium, sequitur necessario, motum rectum, iis demum rebus conuenire, quae eam perfectione, quae secundum propriam naturam illis competit, destituuntur; quamque per motum hunc rectum, adipisci satagunt, donec cum suo toto & sua vnitate redintegrentur, locoque suo naturali restituantur, in quo demum, perfectionem suam consecuta, tandem quiescant, & maneant immota.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
