# Systema cosmicum 487

Galileo, Systema cosmicum, 487. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/487
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/487

In motibus ergo rectis, nulla esse potest vniformitas, nec simplicitas; siquidem variant pro irregularitate leuitatis, aut grauitatis suorum corporum, proptereaque in eadem, quae in principio illis fuit, velocitate aut tarditate, ad finem vsque non perseuerant. Vnde videmus, ea quae suo pondere deorsum feruntur, primum quidem lento motu, post verò quantò magis centro approximantur, tanto citiore veluti casu praecipitari: & contra, quae per leuitatem sursum feruntur, (quemadmodum terrestris hic noster Ignis, qui nihil aliud est, quàm fumus ardens, flammâque incensus) vix in sublime sese erigere, quin eodem ferè momento, visum subterfugiant, & euanescant; propter scilicet rarefactionem & extensionem, quam acquirunt, vbi primùm vinculis soluta sunt, quae violenter, & contra propriam naturam, illa deorsum, & in demisso loco detinuerunt. Ob quas rationes, manifestò apparet, nullum motum rectum, dici posse Simplicem, non solum eò quòd (vt dictum est) non sit aequabilis & vniformis, sed & quia mixtus est cum Circulari, qui in Recto abditus latet, per occultum consensum, propter Naturae scilicet identitatem, partium cum suo Toto: Quia cùm Totum circulariter moueatur, oportet & Partes, vt Toti suo vniantur, (quamuis per accidens moueantur interdum motu recto) Circulari motu (licet non adeò manifesto) ad instar Totius moueri. Sicque tandem euicimus, Circularem motum, solum esse Simplicem, Vniformem, Aequabilem, & eiusdem tenoris, eò quòd interna sua causa nunquam destituatur; cùm è contrario, motus Rectus (qui est Grauium & Leuium) causam suam habeat imperfectam & defectiuam, imò ab ipsomet defectu ortam, nec ad aliud, quam ad finem, & sui terminationem, tendentem & aspirantem: siquidem grauia & leuia, postquam proprium, & naturalem locum adepta sunt, confestim à motu desistunt, illis per leuitatem & grauitatem concitato. Motus ergo Circularis, cum sit Totius, Rectus autem, Parcis, non vtique rectè hae differentiae ponerentur in Motu, ita vt motus alius dicatur Rectus, alius Circularis, quasi alter cum altero stare non poßit. quia vterque simul esse potest, imò secundum Naturam, eidem corpori competere; non minus quàm homini, aequè naturaliter competit, Sensus atque Rationis Motus rectus, non est simplex. Motus rectus, semper est mixtus cum circulari. Motus Circularis, verè Simplex, & perpetuus est. CirMotus cularis, est Totius Rectus autem Partis.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
