Latin
488
Galileo, Systema cosmicum 488
Unproofread scanNot analysed yet
Motus Rectus &Circularis coincidunt, &simul eidem corpori possunt competere. Raetionis compotem esse, cùm hae differentiae, non sint sibi inuicem oppone Vnde Motui solùm opponitur Quies &Immobilitas; non autem Specim vna Motus, alteri Speciei. Aliae autem differentiae, à medio, ad medium, &circa medium, distinguentur non realiter, sed solum formaliter, velut Punctum, Linea &Superficies, quorum nullum, nec sine alio esse potest, nec sine Corpore. Ex his patet, quantum haec Philosophia, ab Aristotelica; tantum etiam, nouum Systema Cosmographicum, a communi hactenus probato, distare. Quod incidenter dictum sit, ex occasione explanationum quinti fundamenti; Nam quoad praedictarum positionum veritatem aut falsitatem, (quanquam eas probabilißimas esse censeam) nihil in praesentiastatuere, nec de iis vlterius inquirere decreui. Sextum &vltimum fundamentum hoc est. Res omnis Talis Simpliciter denominatur qualis est, comparatione rerum omnium, aut multarum quae maiorem in eo genere numerum constituunt; non autem respectu paucarum, quae minorem earum constituunt partem. Velut, Vas, absolutè Magnum non dicetur, eò quòd tale sit, cum duobus tribusue aliis comparatum, verùm absolutè Magnum dicetur, &erit, si magnitudine, omnia indiuidua, aut maiorem eorum partem superet: Nec etiam Homo, absolutè Magnu dicetur, quia Pygmeo maior: nec etiam absolutè Paruus, quia Gigantibi minor, sed Magnis &Paruis, absolutè nominabitur, comparate ad ordi nariam maioris hominum partis staturam. Ita Terra, Elata, aut Humilis, non est absolutè dicenda, eò quòd talis esse reperiatur, respectu minimae ali cuius partis Vniuersi; nec viceuersa, absolutè Alta esse dicetur, comparatio ne ad Centrum Mundi, aut paucas aliquas partes Vniuersi, ipsi centro viciniores, qualis est Sol, Mercurius, &Venus; sed talis denominabitur absolutè, qualis esse comperietur comparatione maioris numeri sphaerarum &corporum Vniuersi. Terra igitur comparatione totius circuitus octauae sphaere, omnes corporales creaturas includentis, &comparatione louis, Martis, &Saturni, simulque etiam Lunae, multoque magis, comparatione aliorum corporum (si aliqua dantur) supra octauam sphaeram, &singulariter Caeli Empirei, verè in loco Mundi infimo, pauloque minus, in eius Centro esse dicetur, nec vllis superstare dici poterit, nisi Soli, Mercurio, &Veneri: Vnde absolutè simpliciterque, illi, nomen Corporis Infimi, non autem, supremi, vel Medii, competet. Sique, ad eam, è Caelis, praesertimque ab Empyreo appellere, (quemadmodum: accipitur in Christiè Caelis descensu ad sacrosanctam incarnationem) &ab ea a Caelos meare (vt in Christi, ad Caelos accessu, in eius gloriosa ascensione) ver, &propriè est, à Circumferentia, ad Centrum descendere; &à partibus, Mundi Ceatro Centro proximis, ad vltimam eius Circumferentiam ascendere. Hoc itaque fundamento, facilè, congruenterque veritati, propositiones Theologicae explicari possunt: quod etiam eò magis confirmatur, quòd (vt à me obseruatum est) omnes ferme S.