Latin
491
Galileo, Systema cosmicum 491
Unproofread scanNot analysed yet
Aequè enim in Copernicana, ac in communiInfernus in Elementorum fece, &in ipsius Terrae Centro, repositus censetur, ad cohibitionem, &poenam damnatorum. Quapropter, rationum defectu, non fuit illudendum odiosis, &inanibus verborum tricis, cùm verus eorum sensus nullam obsuritate adumbretur, &cuiuis, purgato Intellectu praedito, liberalibusque disciplinis, inprimisque Mathematicis, vel leuiter instructo. in promptu sit, easdem, aut parum diuersas, ab vtraque harum opinionum. consequentias manare. Ex his fundamentis, &eorum interpretationibus, apparet, opinionem Pythagoricam, &Copernicanam, adeo probabilem esse, vt forte etiam, probabilitate, Ptolemaicam superet; Cum ex ea, Systema eliciatur ordinatißimum, &miranda mysteriosaque ipsius Mundi constitutio, potiori tum ratione tum experientiâ nixa, quàm ex Ptolemaicâ, nihil illi interea obstantibus S. Scripturae autoritatibus, nec Theologicis Propositionibus, opportune &apposite (vt posse id fieri ostendimus) cum ea conciliatis. Cumque per eam, expeditißime non solum saluentur phaenomena omnium Corporum Caelestium, sed &multae rationes naturales patefiant, quae nullâ aliâ viâ, nisi difficillime capi possent; Cumque tandem ad Astronomiam &Philosophiam, faciliorem aditum praebeat, sublatis omnibus superuacaneis, &imaginariis inuentis, ad hoc solùm ab Astronomis productis, vt per ea, ratio tot &tam variorum motuum Orbium Caelestium constare posset. Quis scit, an in miranda Candelabri fabrica, quod reponi debuit in tabernaculo Dei, amantißimus nostri Deus, occulte nobis voluerit Vniuersi Systema adumbrare, praecipue vero Planetarum? Facies Candelabrum ductile (inquit textus) de auro mundissimo, Hastile eius, &Calamos, &Scyphos, &Sphaerulas, ac Lilia, ex ipso procedentia. Hîc, quinque res describuntur. Hasta Candelabri in medio; Calami in lateribus; Scyphi, Sphaerulae, &Lilia: Et cùm Hasta, non poßit esse, nisi vna, immediatè describuntur Calami in haec verba: sex calami egredientur de lateribus, tres ex vno latere, &tres ex altero. Fortè hi sex Calami nobis sex Caelos designant, qui circa Solem hac serie mouentur, Saturnus omnium tardissimus; &remotißimus, cursum suum circa Solem per omnia duodecim Zodiaci signa, annis triginta perficit: Iupiter ei proximior, annis duodecim: Mars adhuc eivicinior, duobus: Terra, quae &adhuc ei magis est vicina, eandem viam, simul cum orbe Lunae, annuo spatio, duodecim scilicet mensibis eragrat: Venus, quae etiam adhuc vicinior est, nouem mensibus Mercum tandem, qui omnes, Solis vicinitate anteit, diebus octoginta, totum suun cursum, circa Solem perficit.