# Systema cosmicum 492

Galileo, Systema cosmicum, 492. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/492

Post sex Calamorum descriptionem, persequitur Sacer Textus, descriptionem Scyphorum, Sphaerularum, & Liliorum inquiens: Tres Scyphi, quasi in Nucis modum, per Calamos singulos, Sphaerulaeque simul, & Lilium: & tres similiter scyphi instar nucis in Calamo altero, sphaerulaeque simul, & Lilium: hoc erit opus sex Calamorum, qui producendi sunt de Hastili: In ipso autem Candelabro erunt quatuor scyphi, in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, & Lilia: Sphaerulae sub duobus Calamis per tria loca, quae simul sex fiunt, procedentes de Hastili vno. Nequit quidem intellectus mei tenuitas, omnia quae in hac Sapientißima rerum dispositione, recondita sunt, introspicere: stupens tamen, & admirabundus dicam. Quis scit, Num Tres Scyphi, in Nucis modum, singulis Candelabri Calamis inserendi, Globos eos innuant, recipiendis, (qualis est Terra haec nostra) quam inmittendis influxibus aptiores? Forsan & denotant eos Globos, ope optici Telescopii nouißimè detectos, cum Saturno, Ioue, Venere, nec non etiam fortè cum aliis Planetis participantes. Quis scit etiam, Num iisdem Globis, occulta aliqua sit proportio, cum illis Sphaerulis, & Mysteriosis Liliis nobis à S. Scriptura insinuatis? Verùm satius hic fuerit, humanam audaciam cohibere, & Harpocratico silentio, à Tempore, Veritatis indice horum Mysteriorum patefactionem expectare. Salomon, decem Candelabra ex eodem Mesis praescripto fabricatus est, quae in Templo à se, summo Deo erecto, collocauit, singulatim scilicet quinque: quod & ipsum, hauddubiè, abditißimos habet sensus. Non etiam mysterio caret Pomum illud scientiae boni & mali, primis nostris Parentibus à Deo prohibitum: quod nonnulli dicunt fuisse Ficum Indicam, In qua haec aduertenda sunt, primò eam multis acinis refertam esse, quorum cuique proprium est centrum: secundò cùm per se dura & solida sit, tamen circa circumferentiam, rarioris, & tenuioris esse substantiae, non secus ac terram, quae cùm in centro, partibusque illi vicinis, Saxosa, metallica, & compacta sit, quantò magis ad circumferentiam porrigitur, tantò partes eius videntur esse tenniores & rariores: quin & supra se, corpus aliud habet. suo rarius, Aquam, cui etiam aliad superinducitur, omnibus aliis inferior bus corporibus subtilius, Aer. Eandem ficus Indicae similitudinem nobis exhibet, Malum Punicum, seu Granatum, cum innumeris illis suis acinis polycentricis, quorum singuli in parize ogl in partibus, à suo centro remotioribus, & ad circumferentiam porrectis, substantiae adeò sunt subtilis & rarae, vt leuiter compreßi, ferè toti, in liquorem & succum tenuißimum conuertantur. Cuius fructus, libuit Diuitiae Sapientiae mentionem facere, eiusque figuram, opere tessellato, in veste Sacerdotali Aaron, acn pingi praecepit. Deorsum (inquit Deus) Exod. 28.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
