Latin
50
Galileo, Systema cosmicum 50
Unproofread scanNot analysed yet
maiorem cerporibus mun danis persectionem conciliant, quà affectiones opposita. Terra nobilißima est ob ror mutatiomes quae in ea fiunt. Terra, subla tis alterationibus, inut ile quid &mertis orti plena metae, certae Caeli partes non sint, neque mutatum quicquam fuerit in Stellis eius, ideoque nec Caelum illos, nec Aristotelis doctrinam vllo praejudicio grauare? Deinde non satis perspicio, quid tandem intimo animo conceperit, dum confitetur quidem, alterationes, si quae in Stellis acciderent, ipsius praerogatiuae Caeli, hoc est, inalterabilitatis &c. fore destructrices, idque propterea cùm Stellae, concordi omnium consensu sint res Caelestes: contra vero nihil eum hoc turbat, si eędem alterationes extra Stellas, in reliqua expansione Caeli, fieri dicantur. Quid enim? an existimat ille, Caelum non esse rem caelestem? Quod ad me, credebam, Stellas appellari res Caelestes, propterea quod essent in Caelo, aut materiâ Caeli constarent, adeoque Caelum plus illis esse Caeleste, ea ratione qua nulla res magis terrestris aut ignea dici potest, quàm ipsa Terra, ipse Ignis. Quod praeterea nullam macularum Solarium facit mentionem, quas &produci, &dissolui, &corpori solari proximas esse, &cum ipso vel, circa i psum rotari, necessaria demonstratione probatum fuit, id mihi praecipuo indicio est, fieri posse, vt Autor ille, potius aliis placendi quàm sibi ipsi satisfaciendi studio scribat. Cum enim peritus mathematicarum disciplinarum haberi velit, fieri non potest, quin demonstrationibus persuasus fuerit, eiusmodi materias esse necessariò corpori solari contiguas, &esse generationes atque corruptiones adeo magnas, vt nulla tanta vnquam in terra fiat. Cumque tales, ac tantae tamque frequentes fiant in ipso globo Solis, qui dubio procul nobilissima Caeli pars haberi potest; quae ratio tam potens erit, quae non etiam in aliis globis tales accidere posse persuadeat? SAGR. Non possum absque summa admiratione, atque etiam abominante intellectu audire, pro insigni nobilitate atque perfectione corporibus naturalibus &integrantibus Vniuersi tribui, quod sint impatibiles, immutabiles, inalterabiles &c. contrà vero pro magna imperfectione haberi, esse alterabile, generabile, mutabile, &c. Meo quidem iudicio, Terra hoc praecipue nomine nobilissima &admiranda censeri debet, quia tantae &multitudinis &varietatis alterationes, mutationes, generationes, &c. incessabiliter in ea fiunt. Quod si mutationis omnis expers, non nisi vasta solitudo esset arenacea; aut solida ex iaspide massa; aut post Diluuium, dilapsis quibus operiebatur aquis, globus extitisset immensus crystallinus, in quo neque nasceretur, nec alteraretur, nec mutaretur denique res res vlla; certe dixerim illam, inutile Mundo pondus, iners, ignauum, &vt verbo dicam, superfluum, tanquam si nec extaret in rerum natura: faceremque hic eandem differentiam, quae est inter animal vivum &mortuum. Idemque dico de Luna, loue, ceterisque globis mundanis omnibus.