Latin
52
Galileo, Systema cosmicum 52
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo natura, vastissima, perfectissima, nobilissima tot corpora Caelestia, impatibilia, immortalia, diuina, non alium in vsum condidit atque direxit, quàm ad seruitium Terrae patibilis, caducae, mortalis? ad seruitium eius quam tu Mundi faecem, omnis immunditiae sentinam appellas? Eccur erat opus, corpora Caelestia immortalia constituere, seruitura caduco? Sublato hoc vsu seruiendi Terre, innumerabilis illa multitudo corporum Cęlestium omnium, inutilis omnino &superflua relinquitur, sic vt mutuam aliquam operationem inter sese nec habeant, nec habere possint, cum omnia sint inalterabilia, immutabilia, impatibilia, &c. Verbi caussa, si Luna est impatibilis, quid Solem, aut aliam Stellam operaturam in ea putes? sine dubio minus efficax erit operatio, quàm si quis intuitu cogitationeque magnam auri massam liquefacere velit. Praeterea mihi videtur esse necesse, vt corpora Caelestia, dum concurrunt ad generationem &alterationem Terrae, ipsa quoque sint alterabilia aliâs videre non possum, applicatio Lunae vel Solis ad Terram generationum producendarum caussâ, quid sit aliud, quàm si marmoream statuam lateri sponsae iungas, &ex tali coniunctione prolem expectes. SIMP. Corruptibilitas, alteratio, mutatio, &c. non sunt in integro globo terrestri, qui ratione suae integritatis non minus est aeternus, quam Sol aut Luna: sed est generabilis &corruptibilis quoad partes externas. Id quidem verum est, in ipsis partibus generationem &corruptionem esse perpetuas: &quatenus tales, requirere operationes Caelestes aeternas: ac proinde necessarium esse, vt corpora Caelestia sint aeterna. SAGR. Omnia bene habent. Atqui si aeternitati integri globi terreni nihil prorsus obstat corruptibilitas partium superficialium, imò si haec generabilitas, corruptibilitas, alterabilitas &c. ei ma gnum decus &perfectionem conciliat; quid ni possis ac debeas alterationem, generationem &c. admittere pariter in partibus externis globorum Caelestium, cùm hinc illis accedat ornamentum, nihil autem perfectioni decedat, neque tollantur actiones, imo potius augeantur, dum hoc modo fit, vt non modo in terram, sed etiam omnes inter sese mutuò operentur, ac ipsa Terra etiam in eosdem? SIMP. Hoc fieri non potest. Nam generationes, mutationes, &c. quae acciderent, verbi gratia, in Luna, forent inutiles ac vanae. Natura vero nihil frustra facit. SAGR. SAGR. Et quare forent inutiles &vanae? SIMP.