Latin
56
Galileo, Systema cosmicum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Quinta. Phases sen mutationes figurarum in Terra, simili modo, e. idemque periodo frut &t in Luna. solaribus occultatur, immersa tenebris ea parte quae Terram respicit: ita praecise conspiceremus etiam è Luna, eadem periodo, iisdemque phasibus illuminatam à Sole faciem Terrae. Sexto, SAGR. Subsiste parum, Saluiate. Quod illuminatio Terrae, ratione phasium, apparitura sit è Luna per omnia similis huic, quam è Terra nos obseruamus in Luna, id quidem intelligo: sed non bene capio, quomodo illa fiat eâdem periodo: siquidem illuminatio Solis in superficie lunari fit vno mense, verùm in terrestri viginti quatuor horis. SALV. Verum est, quod effectus Solis, in illuminandis illis duobus corporibus, obeundaque splendore suo tota illorum superficie, absoluatur in Terra quidem, vnico die naturali, in Luna vero, mense: sed non ex hoc solo pendet variatio figurarum seu phasium, quibus terrestris superficiei partes illuminatae conspicerentur è Luna: verùm ex diuersis aspectibus, quae Lunae cum Sole intercedunt. Hinc si, verbi gratia, Luna Solis motum exacte sequeretur, &aliquo casu semper in ea linea, quae Terram inter ac Solem describitur, haereret eo aspectu quem nos coniunctionem appellamus, tunc Luna semper idem Terrae hemisphaerium Soli obiectum intueretur, idque perpetua luce vndique perfusum. Sicuti contrà, si Luna semper esset in oppositione Solis, nunquam Terram videret, quippe parte sui tenebrosa, &proinde inuisibili, Lunae semper obiectam. Sed quando Luna est in quadratura Solis, tunc hemisphaerii terrestris, Lunae obiecti medietas illa, quae Solem respicit, luminosa est: &altera à Sole auersa, est obscura: &proinde pars Terrae illuminata, circuli dimidii figuram Lunae exhiberet. SAGR. Omnia rectissime capio, &iam satis intelligo, Lunam digredientem ab oppositione Solis, vbi nihil de illuminata terrestri superficie videbat, atque indies accedentem ad Solem, paullatim conspicere particulam aliquam faciei Terrae illuminatae, eamque in forma tenuis falcis, cùm Terra sit rotunda: deinde dum Luna suo motu, de die in diem Soli fit vicinior, plus plusque semper ei de illuminato hemisphaerio terrestri aperitur, sic vt ad quadraturam progressae exacte medietas obiiciatur, sicuti nos vicissim tantundem de Luna conspicimus. Continuato postmodum accessu versus coniunctionem, successiuè pars maior de illuminata superficie sese ostendit: tandem in coniunctione, totum hemisphaerium luminosum apparet.