Latin
DIALOG
Galileo, Systema cosmicum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia perspicuum est, quod in eodem illo puncto non possit alia aliqua linea concurrere, quae cum istis tribus angulos rectos efficiat: cumque dimensiones à solis lineis rectis inter se rectos angulos efficientibus determinari debeant; ex eo sequitur, dimensiones tribus plures non esse: &quod tres habet, id omnes habere: &quod omnes habet, quaquauersum esse diuisibile: quodque tale est, esse perfectum, &c. SIMPL. Ecquis hoc credat, alias hic non posse duci lineas? Quid ni enim ex inferiori parte liceat aliam describere lineam, ceteris lineis ad punctum A. perpendiculariter occurrentem? SALV. Tu profecto non nisi tres lineas rectas solas, quae interse rectos angulos constituant, in eodem puncto committere queas. SAGR. Omnino. Nam illa linea, quam Simplicius innuit, eadem mihi futura videtur cum linea D. A. ad partes inferiores prolongata: quo pacto produci quoque possent reliquae duae; sed hae cum primis illis tribus eaedem essent, nec ab iis differrent, nisi quòd, vt nunc sese solummodo contingunt, tunc etiam secarent inuicem: at nouam dimensionem non apportarent. SIMP. Nolo quidem huic tuae ratiocinationi concludendi vim adimere: sed cum Aristotele certe dixero, in rebus naturalibus non semper esse demonstrationis Mathematicae necessitatem exigendam. SAGR. Ita forte quidem, vbi haberi ea nequit: at cùm est in promptu, quid ni adhiberemus illam? Verumtamen rectius fuerit, nihil verborum amplius in hanc partem impendere. Credonamque, Saluiatum Aristoteli ac tibi vel sine vlla demonstratione concessurum fuisse, Mundum esse Corpus, &esse perfectum, imò perfectissimum, vtpote opus Dei maximum. SALV. Sic est reuera. Prorsus igitur omissa generali contemplatione totius, veniamus ad considerationem partium, quarum Aristoteles in prima diuisione duas facit, easque inter se diuersissimas, ac certo modo contrarias: Caelestem scilicet, &Elementarem: illam ingenerabilem, incorruptibilem, inalterabilem, impassibi lem, &c. hanc verò continuę alterationi mutationique obnoxiam, &c. Quam differentiam à diuersitate motuum localium, tanquam ab originario principio petit, ac tali methodo progreditur.