# Systema cosmicum 60

Galileo, Systema cosmicum, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/60

nam me ipsum in eorum esse numero profiteor, qui sermones tuos intelligant potius quam probent: cum & in hac, & partim in ceteris sex congruentiis multae sese difficultates offerant, quas promam, vbi tua absolueris. SALV. Veritatis inuestigandae desiderium, quam ad rem sapientum hominum, hoc est, tui similium obiectiones multum conferent, in iis quae restant absoluendis me breuissimum faciet. Esto itaque septima congruentia, quod vt beneficii, sic etiam offensionis mutuas vices exercent. Vnde Luna, sicuti saepenumero in illuminationis suae fastigio, Terrae inter se ac Solem interpositione, patitur Eclipsin, ac lumine priuatur: sic ipsa vicissim inillam huius lumine priuat. terpositu suo Terram inter ac Solem, Etsi vero haec vindicta magnitudinem offensae non aequat; cum Luna & frequenter, & satis longo tempore vmbrae terrenae totaliter immersa maneat, nunquam autem tota Terra, nec longo spatio temporis, obumbretur à Luna: si tamen huius paruitas corporis cum illius magnitudine comparetur, omnino dicendum est, animi fortitudinem, vt ita loquar, in Luna maximam esse. Hactenus de congruentia: nunc disparitas etiam explicanda veniret: cum autem Simplicius in nostri gratiam aliqua dubia velit allatis opponere, operae pretium fuerit, audire illa prius & excutere, quàm ad vlteriora progrediamur. SAGR. Ita. nam est credibile, Simplicium nihil contradicturum esse disparitatibus atque differentiis inter Terram & Lunam, vt quarum substantias ipse pro diuersissimis habet. SIMPL. E congruentiis à te recitatis, cum Terrae Lunam comparares, non possum sine contradictione, nisi primam & duas sequentes admittere. Admitto primam, hoc est, figuram sphaericam: quanquam etiam in hac nescio quid dubii subest. existimo namque, Lunae superficiem esse politissimam, & instar speculi tersam: cùm contrà vel manu palpemus, Terram esse scabrosissimam & asperam. Verùm ista superficiei inaequalitas in alia quadam allatarum à te congruentiarum expendenda veniet, quò eam reseruo. Deinde quod Luna, iuxta secundam tuam congruentiam, opaca sit & obscura sicuti Terra, ibi non nisi primum attributum. scilicet opacitatis admitto, eclipsium solarium experimentis edoctus. Nam si Luna esset transparens, aër in totali obscuratione Solis non esset adeo tenebrosus vt esse solet, sed per transparentiam corporis lunaris traiiceretur lux refracta, vt per densiores nubes fieri videmus.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
