Latin
71
Galileo, Systema cosmicum 71
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si vel maxime superficies esset in splendorem data, nec tamen exacte plana, sed varias inclinationes haberet; tunc etiam è pluribus locis, splendor eius conspiceretur, tot nimirum, ad quet peruenirent variae reflexiones à diuersis superficiebus factae. Quae etiam causa est, curadamantes, artificum ingenio, multis faciebus angulosi fiant, vt amabilis eorum fulgor in plura loca diffunda tur. Si vero lamina modum excederet, quantumuis tota plana, nion tamen è longinquo tota splendere videretur. Et vt clarius rem exponam, fingamus laminam deauratam planam &lissimiam, expositam Soli; &remotior oculus obseruabit, imaginem Solis occupare solummodo partem illius laminae, eam nimirum, vnde reflexio radiorum solarium incidentium emanat. Verum quidem est, ob vigorem luminis, eandem imaginem visum iri circumdari multis radiis, &proinde multò maiorem laminae partem occupare quàm reuera occupat. Id ita esse deprehendes, si certum illum laminae locum, vnde prodit reflexio, notaueris, simulque descripseris magnitudinem spatii splendentis; texeris deinde maiorem eiusdem spatii partem, sic vt pars media tantummodo pateat. Non enim propterea quicquam de splendoris apparentis magnitudine diminutum procul intuenti videbitur: imò splendor ille sese non minus large in pannum, aut quicquid id tegumenti est, effundet. Si ergo è longinquo visâ exiguâ laminâ deauratâ totâ splendente quis putauerit idem etiam euenturum in lamina Lunae magnitudinem aequante, is non minus decipitur, ac si Lunam dolii fundo non maiorem credat. Quod si deinde lamina rotundaretur in sphaeram, vna solummodo sui particula fortem exhiberet reflexionem, vtut eiusdem vigore multis radiis circà coruscantibus: reliqua vero sphaera videretur tanquam colorata, idque solummodo si non esset in summo gradu polita. nam si perfecte laeuigata esset, appareret obscura. Exemplum rei quotidie praebent argentea vasa, quae dum feruenti dealbamento excoquuntur, tota niuis instar candescunt, ac nihil imaginis exhibent: sin qua sui parte laeuigantur, in eâ subito sium obscura, &speculorum instar imagines ibi reddunt. Et haec obscuritas non aliunde prouenit, quàm ex complanatione purissimorum granorum, quae superficiem argenti faciebant scabram, &proinde lumen quaquastersum diffundentem, vt ex omnibus locis aequaliChalybs pro aspectus diuersitate modò clarissimus, modi obscurißimus appa ret. Superficies magis scabra, fortius reflectit lumen, quam quae scabredinis minus habet Radii perpendiculares obliquis pluilluminant; &quare. Si postea laeuigando minimae istae aequaliter illuminata appareret. inaequalitates exquisite complanantur, sic vt reflexio radiorum incidentium, in certum locum tota dirigatur, tunc ex eo loco laeuigata pars multo clarior ac lucidior apparet, quàm reliqua, quae dealbata solùm est: ex ceteris vero locis omnibus obscura valde videtur.