# Systema cosmicum 74

Galileo, Systema cosmicum, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/74

Sed si tales ibi sunt montes, verunt quidem est, eos rectioribus radiis feriri, quàm fieret in inclinatione superficiei politae: interim tamen & illud verum est, quod montibus interiectae valles omnes essent obscurae, idque propter vmbras vastissimas à montibus in tali tempore proiectas: vbi mediae tamen Lunae partes, vt ut vallibus montibusque refertae, propter Solem exaltatum, vmbrâ vacarent, ac proinde multò lucidiores essent extremis partibus, non minus vmbra quàm lumine perfusis: & tamen isthic eiusmodi differentia non animaduertitur. SIMP. Simili obiectione me quoque meditatio diligentior inuoluebat. SALV. Quanto promptior est Simplicius in rimandis obiectionibus opinioni Aristotelicae fauentibus, quàm in solutionibus earum inueniendis? Sed mihi suspicio aliqua suboritur, ipsum easdem data nonnunquam opera dissimulare. Et quidem in praesenti negotio, cùm per se potuerit obiectionem satis ingeniosam videre; non possum persuadere mihi, quod non etiam aduerterit responsionem. Eam igitur ipsius quasi labiis haerentem depromere conahor. Dic ergo mihi, Simplici, credis ne vmbram eo loci esse posse, quem Solis radii feriunt? SIMPL. Certo credo, non posse. Cum enim Sol sit luminare maximum, radiis suis tenebras submouens; impossibile est, tenebrosum esse quod ab ipso visitur. Adhaec habemus definitionem, quod Tenebrae sint priuatio luminis. SALV. Sol ergo contuendo Terram, aut Lunam, aut aliud opacum corpus, nullas vnquam eorum partes vmbrosas videt, cùm non aliis ad videndum oculis, quàm suis radiis, luminis traducibus, vtatur: & per consequens, in ipso Sole constitutus aliquis nihil quicquam opertum vmbrâ cerneret. nam eius radii visiui semper vnà cum solaribus radiis illuminantibus incederent. SIMPL. Hoc sine vlla contradictione verissimum est. SALV. Cum vero Luna Soli opponitur, anne diuersâ viâ incedunt radii tui visiui, & radii solares? SIMP. itiz SIMP. Iam intellexi.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
