# Systema cosmicum 75

Galileo, Systema cosmicum, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/75

nimirum hoc vis dicere, cum radii visiui & solares eandem viam easdemque lineas obseruent; non posse nobis vllam vmbrosarum vallium in Luna detegi. Desine, quaeso, me simulationis dissimulationisue suspectare. Nam affirmo tibi fide nobilis hominis, hanc responsionem in mentem mihi non venisse, nec forte sine ope tua, longaue meditatione meâ venturam fuisse. SAGR. Obiectionis vltimae solutio, quam nostrum vtrique suppeditasti, reuera satisfecit & mihi. Verùm eodem tempore consideratio haec de coniuncto radiorum visiuorum ac solarium itinere, scrupulum alium de altera parte mihi iniecit, quem an commode satis explicare possim nescio. cum enim sub manu mihi natus sit, nondum eum ad rationem meam accommodaui. videbimus tamen ante omnia, num possimus eum ad liquidum perducere. Dubium nullum est, quod partes versus circumferentiam hemisphaerii politi, sed non laeuigati, illuminati autem à Sole, radios obliquos multò infirmiores excipiat, quàm partes mediae, quae rectis Solis radiis feriuntur. Vnde fieri potest, vt tractus aliquis, verbi gratia, 20. graduum latitudine versus extremitatem hemisphaerii, non recipiat plus radiorum, quam alius tractus versus partes medias, latus gradibus non amplius quatuor: vnde certe tractus ille hoc altero multò erit obscurior: atque talis etiam apparebit, quisquis vtrumque ex opposito & in faciem, vt ita dicam, intuebitur. Si tamen oculus intuentis in tali loco constitueretur, vt latitudo 20. graduum obscuri tractûs, non appareret maior latitudine 4. graduum in medio hemisphaerii, non putarim impossibile, vt aeque clara ac luminosa sicut altera, videretur. nam sub duobus angulis aequalibus, hoc est, quaternorum graduum, ad oculum deferuntur reflexiones duae, aequali multitudine radiorum constantes, quarum altera scilicet exit è medio illo tractu latitudinis quatuor graduum, altera è tractu viginti quidem gradus lato, sed per compressionem viso sub quantitate quatuor graduum. Talem vero situm tenebit oculus, inter dictum hemisphaerium & corpus quod illud illuminat, collocatus: tunc enim visus & radii per easdem lineas incedunt. Ergo non impossibile videtur, vt Luna superficiem satis aequabilem habeat, & nihilominus in pleniIunio lunio extremitatem aeque ac medias partes luminosam exhibeat. SALV. Ingeniosa dubitatio haec est, & consideratione digna: quae sicuti subito tibi nata fuit, ita respondebo & ego, quicquid in mentem ex improuiso venerit: & fieri forte potest, vt rem attentius expendenti mihi responsio aliqua melior occurrat.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
