Latin
DIALOG
Galileo, Systema cosmicum 8
Unproofread scanNot analysed yet
Statim initio cum Aristotele nonnihil abduxisti me à Mundo sensibili, vt mihi ostenderes Architecturam, qua fabricandus ille fuerat: &ad gustum meum explicare coepisti, quòd corpus naturale suâ naturâ mobile sit, eò quod alibi Natura definiatur esse principium motûs. Hîc aliquid mihi dubii subortum est, nimirum qua de caussa dicere praetermiserit Aristoteles, Corporum naturalium alia esse Mobilia naturâ, &alia Immobilia: siquidem in definitione Naturae dicitur, illam esse principium Motus &Quietis. Quod si corpora naturalia cuncta motûs principium habent; aut omittenda fuerat in definitione Naturae mentio Quietis: aut isto loco talis definitio non adducenda. Deinde quod attinet ad declarationem, quid Aristoteles intelligat per Motus simplices, &quomodo spatiis eos determinet, appellando Simplices illos, qui fiant per lineas simplices, quales sint Circularis &Recta tantummodò; naec omnia lubens admitto, nec morose obiicio instantiam de linea Helice circa Cylindrum; quae cum ex omni parte sit sibi ipsi similis, etiam ipsa lineis simplicibus annumeranda videri queat. Illud verò concoquere non possum, quod video, Simplices motus eum ita restringere, (dum aliis verbis easdem definitiones repetere velle videtur) vt illorum vnum appellet Motum circa Medium, alterum verò sursum ac deorsum: qui termini non vsurpantur extra Mundum fabricatum; sed eum praesupponunt non quidem fabricatum, sed iam à nobis habitatum. Quod si motus rectus est simplex ob simplicitatem lineae rectae, sique motus simplex est naturalis, quacunque versum ille fiat, hoc est, sursum, deorsum: prorsum, retrorsum: dextrorsum, sinistrorsum: &quamcunque differentiam aliam imaginari licet, modò à recto non diuersam; oportebit illum competere alicui corpori naturali simplici: sin minus, Aristotelis suppositio manca erit. Apparet insuper, Aristotelem innuere, quod vnus tantùm in Mundo sit motus Circularis, &per consequens vnum solummodo centrum ad quod vnicum motus recti sursum deorsumque facti referantur. Omnibus indiciis apparet, hoc Aristoteli propositum esse, vt praestigiis nos circumscribat, &architecturam accommodet ad Mundanam hanc fabricam, non autem fabricam praeceptis architecturae conformet. Quod si dixero, Naturae hac in vniuersitate mille posse dari motus circulares, &consequenter mille centra; dabuntur quoque mille motus sursum ac deorsum. Praeterea constituit, vt dixi, motus simplices, &motum alipus est atiatu deinsnt ne. qua pus rbis pelque motum mixtum, appellando simplices, circularem &rectum: mixtum verò, ex his compositum. Corporum verò naturalium alia vocat simplicia (hoc est, illa quae habent principium naturale ad motum simplicem) alia composita.