Latin
83
Galileo, Systema cosmicum 83
Unproofread scanNot analysed yet
ram è loco aliquo, nostrae noctis ad instar tenebroso videre posses, Lunâ multo splendidiorem eam animaduerteres. Iam si vis, vt con paratio bene procedat, oportet vt lumen Terrae cum lumine Luna. interdiu, non autem noctu visae conferas, eò quod non nisi interdiu nobis detur illuminatam videre Terram. Numquid res ita habet? SIMP. Ita profecto. SALV. Cum ergo iam ipse sis confessus, interdiu te vidisse Lunam inter albicantes nubeculas, vni earum, quoad aspectum, simillimam, eo ipso concedis initiò, nubeculas illas, quae vtique materia Elementari constant, aptas esse ad recipiendam illuminationem tantam, quanta Lunae est, atque etiam maiorem, si tibi in imaginationem reuocaueris aliquando visas à te nubes aliquas maximas, &niuis modo candidissimas. neque dubitandam est, si talium aliqua tanto praedita lumine conseruari posset in multam vsque noctem, quin loca vicina vel centum Lunis plus sit illuminatura. Inque si certi essemus, Terram à Sole pariter ac istarum nubecularum aliquam illuminari, nullo modo dubitaremus, eam non minùs Lunâ splendere. Verùm de hoc omnis dubitatio cessat, cum videamus, easdem nubes, absente Sole, noctu tam obscuras esse quàm est Terrae &quod plus est, nemo nostrum inuenitur, cui non saepius videre contigerit eiusmodi nubes humiles atque remotas, sic vt dubitauerit. nubes ne eae, an verò montes essent. id quod euidens signum est montes illis nubibus non minus esse luminosos. SAGR. Sed vlteriori disputatione quid opus est? Ecce supra nos Lunam bisecta maiorem: ecce murum isthic altum à Sole percussum. Iam huc concedito, vt Lunam iuxta murum intueri liceat. obserua nunc, vter clarior appareat. Nonne vides, quanto mu rus illustrior sit? Sol ferit illum parietem: hinc in parietem atrii reuerberatur: isthinc tertia reflexione in illud coenaculum traiicitur, vbi tamen absque vllo dubio plus luminis est, quàm si Lunae lumen isthuc directe perueniret. SIMP. Id vero ego non crediderim. Nam illuminatio Lunae, praesertim pleno lucentis orbe, maxima est. SAGR. Videtur maxima propter obscuritatem vmbrosa viciniae: sed absolute tanta non est, imò debilior est illuminatione crepusculi dimidia hora post occasum Solem. id quod inde manifestum est, quia non ante quàm tum demum vmbras corporum à Lum illuminatorum in Terra distingui videbis. Quod itia nocte, totum Lunae discum, nequaquam illuminatum à Sole, cernere possimus? SIMPL. Nescio an hoc eueniat, nisi in totalibus Eclipsibus Lunae. SALV. Tunc ergo Luna secundariam illam suam lucem exhibere clarissimam debebat, quippe in obscurissimo constitutam loco, nec claritate luminosorum cornuum obfuscatam. Tu vero Lunam in eo statu, quali perfusam lumine vidisti? SIMPL.