Latin
87
Galileo, Systema cosmicum 87
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quidem est, si quis Lunam in crepusculo constitutam adspiciat, apparere primo intuitu talem circulum: sed hallucinatio haec est, quae oritur è diuersitate confiniorum terminantium discum lunarem, illa luce secundaria perfusum. Nam ex parte Solem respiciente, cornuum Lunae lucidissimorum fines lux secundaria stringit: ex altera parte, crepusculi tractum obscurum pro confini termino habet, cuius relatio facit, vt nobis candor disci lunaris, in opposita parte à maiori splendore cornuum obfuscati, clarior esse videatur. Quod si nouitius autor, obstaculo quodam, puta tecto domus alicuius, aut qua alia re interiecta, primarium splendorem ab oculo remouere didicisset, ita vt exclusis cornibus, reliquus solummodo Lunae tractus visibilis relinqueretur, eum totum aequaliter luminosum vidisset. SIMP. Memini tamen eum scribere, tale artificium ad falcem lucidam abscondendam adhibitum à se fuisse. SALV. Ita sane; quam credidi negligentiam, efficitur pari coniunctum cum temeritate mendacium: cum frequenter id redarguere nemini non in procliui sit. Quod deinde in Eclipsibus Solis discus Lunae conspiciatur alio modo quàm per priuationem, mihi non fit verisimile, praecipue cum eclipsis non est totalis, quales obseruatas ab autore fuisse necesse est. Si tamen etiam aliquid luminis ibi deprehendas, hoc non aduersatur, fauet quin potius opinioni nostrae. Tum enim opponitur Lunae totum hemisphaerium terrestre à Sole illuminatum; cuius etsi partem vmbra lunaris abscondit: ea tamen respectu illuminatae reliquae, perexigua est. Quod addit praeterea, in illo casu partem marginis, Soli subiectam, satis lucidam apparere, non item illam, quae extra est; eiusque rei caussam esse, quia radii Solis directe per hanc partem illabuntur oculo nostro, non autem per illam; ea vero fabula est ex illarum numero, quae narratoris alia quoque figmenta manifeste produnt. Si enim ad discum lunarem luce secundaria visibilem efficiendum opus est, vt radii Solis directe delabantur in oculum nostrum; nonne aduertit misellus, hac ratione nos nunquam, nisi Solis in eclipsibus, lucem hanc secundariam esse visuros? Et si solummodo partis Lunae remotio à disco solari multò minor dimidio gradu, deflectere potest radios Solis, quo minus incidant in oculum nostrum; quid fiet, si Luna viginti tringintaue gradibus à Sole remoueatur, vt accidit in eius apparitione prima? &quam tum inibunt viam radii Solis, corpus Lumae itized by Oog Autor libelli conclusioni aeccommodat res proposito sico, non au tem propositum robis ipsis. Cuiusdam errisio venditantis artem per mille milliarium interuallum inuicem col. loquendi. Lunae pertransituri, vt oculum nostrum inueniant? Homo iste subinde res ita fingit, quales esse conueniebat, vt proposito suo seruirent; non autem deinceps accommodat proposita sua rebus, quales ipsae sunt.