# Systema cosmicum 90

Galileo, Systema cosmicum, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/90

Aristoteles aliique, qui nescierunt mutuum inter Terram Lunamque luminis commercium, excusatione digni sunt: essent autem reprehensione dignissimi, si, dum sibi concedi & à nobis credi volunt, Lunam per lumen operari in Terram, postea à nobis de Terra Lunam illuminante edocti, nollent nobis vicissim actionem Terrae in Lunam concedere. SIMP. In summa, toto animo abhorreo à concedenda illa, Terram inter ac Lunam societate mutua, quam persuadere mihi conaris, dum Terram in Stellarum quasi numero censuque reponis. Quod si nulla res alia, saltem ingens separatio atque distantia inter ipsam & corpora caelestia, meo quidem iudicio, necessariò maximam inter ea dissimilitudinem inferret. SALV. Vide, Simplici, quantam vim habeat inueteratus affectus, & radicitus haerens opinio. Tam enim ea valida est, vt eadem illa, quae contra te ipsemet adduxisti, abblandiri tibi faciat. Quod si separatio atque distantia magnam naturae diuersitatem persuadere tibi possunt, par est, vt ex contrario vicinitas contiguitasque similitudinem importent. Iam verò quanto vicinior est Luna Terrae, quàm cuivis alii globorum caelestium? Igitur ex tuapte concessione, fatearis oportet, & alios quoque philosophos habebis assentientes, Terrae cum Luna maximam affinitatem intercedere. Nunc pergamus vlterius, & proponito si quid praeterea restat considerandum in illis obiectionibus, quas contra congruentiam istorum duorum corporum adduxisti. SIMP. Restaret nescio quid in capite de Lunae soliditate, quam ex hoc ego concludebam, quod Luna summe polita esset & complanata; tu verò quia montosa. Nascebatur & alia mihi difficultas, quod crederem, reflexionem Maris, propter aequabilitatem superficiei eius, esse fortiorem quàm Terrae, cuius superficies adeo scabra est & opaca. SALV. Quod ad primum dubium, dico; quemadmodum in partibus Terrae, quae omnes ob grauitatem suam, certatim ad centrum Terrae, quoad possunt, contendunt, nihilominus tamen aliae aliis inde remotiores manent, scilicet montes locis planis, idque propter soliditatem eorum ac duritiem: (si enim fluida materia constarent, in planum diffunderentur) ita, quod videmus aliquas Lunae partes supra sphaericitatem humiliorum partium efferri, ex eo durities earundem arguitur. Credibile enim est, materiam Lunae, concordi partium suarum omnium ad idem centrum contentione sphaericam formam induere.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
