# Systema cosmicum 94.10

Galileo, Systema cosmicum, 94.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/94.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/94.10

Hi enim quanto sapientiores sunt, tanto magis agnoscunt, & vltro profitentur, se parum intelligere: adeo vt omnium Graecorum sapientissimus itiz simus Craculi iudicio habitus, ingenue dixerit, se hoc vnum scire, quod nihil sciat. Igitur aut Oraculum, aut Socratem ipsum arguere SIMP. mendacii oportet, dum sapientissimus pronunciatur is, qui tamen sua ipsius confessione rerum omnium erat imperitissimus. SALV. Neutrum sequitur, cum vtrumque simul pronunciatum verum esse possit. Oraculum Socratem sapientissimum iudicat, nimirum respectu hominum, quorum sapientia suis circumscripta limitibus est.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
