# Systema cosmicum 96

Galileo, Systema cosmicum, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/96

Et hoc tamen artificium nil praestat aliud, quàm vt imitetur solam aptitudinem ac dispositionem exteriorum supere ficialiumque membrorum hominis immobilis: quod quantillum est si conferas cum homine à natura facto, tot membris externis internisque composito, tot constante musculis, tendinibus, neruis, ossibus, quae tot ac tam diuersis motibus inseruiunt? Quid autem dicemus de sensibus, de potentiis animae, ac denique de intellectu? Quae ratio impedit, quo minus fabricam statuę, à formatione viui hominis, imò cuiuscunque vilissimi vermis, infinito interuallo superari dicamus? SAGR. Et quam differentiam inter columbam Architae volatilem, & naturalem aliquam fuisse credimus? SIMP. Aut ego non intelligo quae dicis; aut tua dicta manifestam contradictionem implicant. Inter hominis à natura facti encomia maiora, imo pro omnium maximo retulisti Intellectum: & paullo ante cum Socrate dixeras, Intellectum esse nihili. oportebit ergo dicere, naturam quoque nesciuisse modum faciendi intellectum qui percipiendi vim habeat. SALV. Vt acutissimae obiectioni tuae respondeam, recurrendum est ad distinctionem philosophicam, dicendo, Intellectum accipi posse duobus modis, scilicet intensiue, vel extensiue. Extensiue, hoc est, quoad multitudinem intelligibilium, quae infinita sunt, Intellectus humanus quasi nullus est, etsi vel mille propositiones intelligeret. Nam mille respectu infinitatis, instar cyphrae sunt. Sin intellectus accipiatur intensiue, quatenus is terminus intensiue, hoc est, perfecte propositionem aliquam importat, dico, intellectum humanum aliquas propositiones ita perfecte & absoluta certitudine cognitas habere, quam habeat ipsa natura. Ac tales sunt scientiae mathematicę purę, hoc est, Geometria & Arithmetica: quarum propositiones infinitò plures intellectus diuinus cognitas habet: nam omnes cognitas habet: verumtamen paucarum illarum humano intellectu perceptarum cognitionem cognitione diuina non inferiorem credidenrim, quoad certitudinem obiectiuam. nam eousque progreditur, vt earum necessitatem compraehendat, qua certitudine nulla alia maior esse videtur. Hoc pronunciatum temerarium nimis & audax miSIMP. hi videtur. SALV. Propositiones istae sunt communes, & ab omni audaciae vel temeritatis vmbra remotae, nihilque prorsus de maiestate divinae sapientiae detrahunt: quomodo nequaquam imminuitur omnipotentia eius, si dicamus, quod Deus factum infectum reddere non non possit. Sed vereor, Simplici, ne pro re vmbram arripueris: siquidem verba mea cum aequiuocatione quadam excepisti. Vt ergo me rectius explicem, aio, quod ad veritatem, cuius cognitio mathematicis demonstrationibus paratur, eandem illam esse cum ea quam diuina Sapientia cognoscit.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
