# Systema cosmicum 99

Galileo, Systema cosmicum, ALTERIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/99

ALTERIVS COLLOQVIVM. CALV. Tot heri talibusque digressionibus à recto primarii sermonis instituti tramite seducti fuimus, vt haud sciam, possim ne, nisi te iuuante, priora relegere vestigia, vt pergam vlterius. SAGR. Non miror, te, qui rebus tam dictis quam dicendis oppletam occupatamque phantasiam habes, nonnihil earundem va rietate confundi. Ego vero, cui ceu simplici auscultatori nil aliud incumbit quàm vt audita retineam, fortasse reuocatâ vobis in memoriam eorum summa, filo suo colloquium restituere potero. Quantum ergo meminisse possum, hesterna dissertatione in summam id actum est, vt examinaretur ex fundamentis, vtra opinio probabilior & rationi magis consentanea sit, ea ne, quae substantiam corporum Caelestium statuit ingenerabilem, incorruptibilem, inalterabilem, impatibilem, atque adeo ab omni mutatione, excepta locali, exemptam; & proinde esse quintam essentiam, diuersissimam ab essentia nostrorum corporum Elementarium generabilium, corruptibilium, alterabilium, &c. an vero altera, quae sublata è Mundo tali difformitate partium, Terram existimat iisdem gaudere perfectionibus, quibus cetera corpora integritatem Vniuersi constituentia: & in summa esse globum mobilem & erraticum, haud minus ac Luna, Iupiter, Venus, aliusue Planeta. Denique sigillatim est exposita multiplex comparatio Terrae cum Luna, & quidem cum Luna potius quàm alio Planeta, forsan ideo, quod eius, quippe minus à nobis remotae. maiorem, & in sensus magis incurrentem notitiam habeamus. Et quia conclusum tandem est, alteram hanc opinionem priore verisimiliorem esse, progressus eò nunc nos deducere videtur, vt incipiamus inuestigare, num Terra statuenda sit immobilis, vel pluribus creditum est hactenus; an vero mobilis, sicuti veterum Philosophorum aliqui crediderunt, & alii à non longo hucusque tempore censent: & si mobilis est, quomodo sese motus eius habere putandus sit. SALV. Iam intelligo & agnosco viae nostrae signum.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
