# Systema cosmicum v.1-5

Galileo, Systema cosmicum, v.1 to v.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/v.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/v.1

Nec enim pauca, consideranti diligentius, occurrebant, quae manum ab hoc labore teInitiò mali moris, mali rem exempli videri mere suscipiendo retraherent posse cogitaui, autore inconsulto, atque etiam, si sciret, prohibituro, scriptum cius in alienum habitum arbitratu nostro transformare. Quid enim? nisi consilium ei fuisset, popularibus suis hoc muneris dicare proprium, ceteros eius ab vsu, pro iure suo submouere, numquid id ipse potius, aliena non expectata opera, Latine fuisset editurus? Egregie quidem potuisse, fidem facit Nuncius Sidereus, iam per quinque et viginti annos Europam obambulans, in quo dictionis Latinae splendor cum rerum tractandarum sublimitate magnitudineque certat. Adde quod, si vel maxime sua pluribus interpretando communicari permitteret Autor: tamen & fama Viri, pridem ingentibus meritis aeternitati sacra, & huius ipsius operis excellentia, tali conatu quemlibet imparem arceret. Namsi nostros vultus, & corporis speciem, non nisi ab egregio pictore libenter exprimi sinimus: quanto magis, non oris figuram, non corporis simulacrum, id est, nostrae imaginis imaginem; sed animi sensa, mentis habitus, nostraeque intelligentiae simulacra, scriptis expressa, id At eum si me est, plane nos ipsos, à praestanti artifice repraesentari volemus? profitear, sane meas artes artusque parum librasse videbor. Praeterquam enim quod nunquam Italiam ingressus, eiusque linguae qualemcunque notitiam priuatis tantum studiis, ἀυτοδιδάκτως vt plurimum assecutus, elegantiam ildam idiomatis Hetrusci paribus referre coloribus, & Italici aceti vernaculum saporem exprimere frustra sperem; ipsius quoque materiae difficultas, disputationumque subtilitas est ea, quam non ita cuiuis in procliui fit assequiHaec, inquam, aliaque fecerunt, vt meum vertendi sat tepidum initio propositum, in progressu frigesceret, & penitus ad extremum expiraret. Itaque Beniaminus ille meus, cum Leydam concessisset, id quod res erat, me tergiuersari suspicatus, submittendos existimauit qui torpescenti stimulum admouerent Elzeuirios, Leydenses Typographos, artis nobilissimae facile principes, vniuersis de studiis praeclare meritos, qui cum ipsi me perhumaniter ad hanc operam, impensis etiam impressionis oblatis, inuitarunt: tum ipsorum, vt arbitror, instinctu V. C. Marcus Boxhorn. Zuerius, florentissimae Batanorum Academiae Doctor, quem Heinsius ille, quem Salmasius, Reip.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
