# Systema cosmicum vi

Galileo, Systema cosmicum, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/vi

Humanitas illa, quam & inclytae Nationis istius indoles, & Matheseos atque Philosophiae Genius ipse, propriam quasi sibi vendicat, sperare jubet; maxime cum apertas Musarum ianuas esse, prouerbio moneamur: & Opera Dei, qualium in hoc libro thesaurus quidam eruitur, vndique reuelare, & noscenda prodere, Diuino praecepto iubeamur. Nec inglorium sibi fore studium hocce nostrum, vel ideo putabit, quia sicuti, tradente Plinio, Rhodii Protogenem suum, antea non ex merito cultum, tum demum intelligere coepere, cum ipsum ab Apelle, homine externo, veris pretiis aestimari depraehendissent: ita ciuium suorum inclementiora forte de se iudicia (vitio namque malignitatis humanae, domestica in fastidio fere sunt) hoc nostro exterorum hominum aestimio, quod ab obtrectatione & maleuolentia liberum, adeoque sincerius esse solet, emendatum ac erroris admonitum iri, est credibile. Quanquam quin vbique gentium paradoxus hic liber, asperrimorum indiciorum sit aleam subiturus, praestare nemo potest. Fuit hactenus Aristarchici dogmatis ea fortuna, vt plerorumque cauillationibus, obtrectationibus, irrisionibus etiam esset obnoxium. ac nisi magnorum virorum, Scientiae fructum non in fama, sed in ipsa, eiusque conscientia, sat amplo theatro, reponentium excelsus & impauidus aduersus contemptum popularem animus obstitisset, iam pridem illud fuisset abolitum, nec per viginti saecula ad haec nostra vsque tempora, tot per incommoda potuisset eluctari; prout ceteras opiniones fictas atque Sanus (Ciceronis sunt verbae) diuturnitate Sidemus extabuisse. Nam opinionum commenta delet dies: natura iudicia corfirmat. Qua in re libet sane mirari & adorare Diuinam Prouidentiam, quod nostro hoc plusquam vllo aliotempore, Caelestium operum penetralia pandat. Cum enim antehac ipsa illa sententia non nisi quibusdam astronomicis, iisque probabilibus potius quàm necessariis rationibus niteretur, à Naturalis autem Philosophiae principiis penitus abhorrere videretur; hodie per ea, quae saeculis omnibus absconditae Magnus Galilaeus, Telescopii, diuini Inuenti à se perfecti beneficio, in Caelo detexit, argumenta illa Topica, plane facta sunt Apodictica: è Physicis autem obiectae nebulae, sudo liquidissimarum rationum iubare dispulsae. Vicit Veritas, & vincet latius, dummodo propitios magis Cleanthes illos habeamus, qui inconsulta pietate decepti, Sacrosanctae Scripturae decreta hoc dogmate conuelli falso putant. quorum opinionem, & operis appendices asciticiae minuent: & Autoris ipsius Apologeticus (quem ab amiciss. nostro Roberto RoGertino Borusso, pluribus antè annis exportatum Italia, liberaliterque, sed aliquanto serius quam vt adnecti Operi posset, huc missum, propediem dabimus) omnino tollet, in eorum quidem animis, qui iudicii acrimoniam cum Aequitate miscuere. Praefractorum enim & ἀπειρήτων νόος ἀνδρῶν Δύσμαχος, οὐδὲ θέλουσι ταιατρμίησι πιθίσθαι, vt inquit Oppianus. Aug. Treb. Kal. Mart. 1635. Matthias Berneggerus, Austriacus. SEREN

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
