Latin
MAGNE DVX
Galileo, Systema cosmicum viii
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque si cui vnquam intellectûs magnitudine supra reliquos mortales immensùm eminere contigit, PTOLEMAEVS atque COPERNICVS hanc gloriam adepti sunt, vtpote in hoc Mundano Systemate legendo profunde adeò speculati philosophatique. Circa quorum opera cum isti mei Dialogi praecipue sint occunonnihil hic inuenerit, vnde studiosi Veritatis aliquem fructum subsidiumue cognitionis amplioris haurire possint, adgnoscat id pro Suo &proprio: maxime cum ad iuuandum tam sit assuefacta T. C. vt sub felici Regimine Eius, nec vnus inueniatur, qui vniuersalium, quae Mundum adflictant, angustiarum vllâ sese coarctari turbariue sentiat. Cum quo finem facio, Tuaeque Cels. precatus omnem prosperitatem ad perpetuum tam pii &magnanimi Ser moris incrementum, Eandem humilime veneror. Seren. me Tae Celsit, nis humilimus deuotissimusque seruus &vasallus, Galilaeus Galilaei.