Latin
LECTOREM
Galileo, Systema cosmicum xi
Unproofread scanNot analysed yet
Eum in finem in hoc Dialogo Copernicanas partes mihi sumpsi, procedendo in pura Hypothesi Mathematica, quam omni artificiosa via conatus sum alteri Hypothesi Terram immobilem facienti praeferendam ostendere, non absolute quidem, sed quatenus hanc propugnant nonnulli, qui cùm se Peripateticos profiteantur, solum exinde nomen retinent, sine peripato spatiisque, Vmbras adorare contenti, nec propriis ex obseruationibus philosophantes, sed solâ memoriâ perperam intellectorum quatuor principiorum. Tria porrò maxime capita exsequemur. Primo conabor ostendere, omnia experimenta, quae in Terra fieri possunt, ad inferendam eius mobilitatem esse insufficientia: sed indifferenter accommodari posse tam mobili, quàm quiescenti Terrae. Qua ratione multas obseruationes incognitas antiquitati, manifestatum iri spero. Deinde phaenomena caelestia examinabuntur, corroborando Copernicanam Hypothesin, quasi victricem absolute futuram, adiungendo nouas speculationes, quae tamen conducant ad facilitatem Astronomiae, non etiam ad naturae neceßitatem. Tertio loco proponam ingeniosum commentum. Dixisse memineram ante complures annos, obscurum illud de aestu maris problema posse lucem aliquam accipere, si motus Terrae concederetur. Vox isthaec mea per hominum ora volitans, misericordes adeò quosdam inuenerat, vt se tanquam partùs expositi patres profiterentur, adoptarentque inuentum istud pro ingenii proprii faetu. Nunc autem ne quis vnquam exterus existere possit, qui nostris armis communitus exprobret nobis negligentiam caecitatemue in accidente tam singulari; probabiles illas rationes aperire constitui, quibus istud credibile reddi possit, concesso, Terram moueri. Confido nosciturum ex considerationibus hisce genus humanum, quod, si Nationes aliae plus nauigarint, nos non contemplati simus minùs: itemque quòd, continere se ab assensu stabilitatis terre, &velut ex quadam opinatione mathematica, apprehendere contrarium, non inde nascatur, quasi non &nos animaduerteriquam intermorituri monumentum; expositurumque me Posteritati contemplationes promissas, eloquentiae suae memoriâ iuuent. Viris istis colloquia varia, prout sors &occasio tulerat, eoque subinde interrupta, vt fieri amat, intercesserunt, quibus, in ingeniis eorum, discendi sitis accensa potius quam extincta fuerat. Ideoque sapienti consilio decreuere, dies aliquot integres congressui atque colloquiis impendere, per quos, sepositis omnibus aliis negotiis, vnicè ad Mirabilia Dei tam in Caelo quàm Terra, accuratiori speculatione consideranda, mentem intenderent. Conuentui autem isti designatum est Palatium Illustrissimi Sagredi, vbi post debita, breuia tamen officia, Dominus Saluiatus orsus est in hanc formam.