Latin
10.5 to 10.7
Gaspare Aselli, De lactibus 10.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Eo quòd alicubi s loci, à magna vena sub ventriculo ducta, inter caeteras, mesenterio quoque distribui, venas scriptum reliquit. &alio loco venas quas dam eidem mesenterio tribuit, nutritioni tantùm destinatas, &ad hepar non trajicientes, sed in glandulas finientes, quarum ipsarum etiam mentio habetur lib. de a semine. Sed turpiter lapsus an deceptus est Vesalius. Galenus primo loco magnam venam, nequaquam cavam, sed portam intelligit, ut ipse se alibi declarat, quam magnam a vocat, (μεγάλη) ad discrimen cavae, quae illi maxima est y (μεγίστη). Secundo verò loco cum Herophilo, id tantùm vult, venas llas ad hepar succum non trajicere, non autem ab hepate non prognasci. Id quod ex Graeco textu clarissimum est. Duplices enim ibi Gal. mesenterij venas proponit ex Herophili sententia, quam ne ipse quidem improbat; alias, quae tantùm deferunt materiam ab hepare; alias quae &deferunt, &referunt. In illis simpliciter ab hepate ad mesenterium progressum considerat. Unde finiri dicit a in glandulas μήπεραιημενας ὡς τὸ ἥπαρ id est non trajicientes iterum ad hepar, In alijs pro duplici usu, duplicem etiam progressum perpendit, &illum scilicet ab hepate ad intestina, &vicissim. Unde eas ait as non simpliciter ρέρεσθαι sed ἄναφς. ἀναφέρεσθαι, id est, rursum ferri ad hepar. Quae annotare diligentius placuit, quod hoc in loco mirificè, &inutiliter Puteus, bb &Cuneus ce se torquent, &quod dicitur fluctus in simpulo movent. 2. Inseruntur omnes meseraicae, id est, quae per mesenterium incedunt, dain intestina, si unum duodenum excipias, quod à ramo ipso, antequam dividatur in mesenterium, saepè etiam ex trunco adeò venas accipit, secundum ejus longitudinem excurrentes.