Latin
12.1 to 12.4
Gaspare Aselli, De lactibus 12.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nmm Spur. f. 59. H. qua de stomacho. nni Gal. 6. Ania. 6. 4. ues. part. 20. 1. de sympt. caues. 7. 6. de loc. aff. 3. de dissect. ven. c. 1. pp. l. 4. Anatam. c. 3. quiq lect. 13. lib. 1 116. de re Anat. 1. 112. Antrop tt 1. Theat. anat. 15. uu in Avic. ubi sup. XX de Vena porta. yy de diss. vemar. c. 1. zz dere Anat. 1. suam valvulam apponit, quâ intestinis committantur, quem toris viribus oppugnant Archangelus A, Laurentius B, &alij. Ego quam rectè, quàm non rectè id fecerit, mox in loco reddam, 3. Progressum Mesaraicarum Gal. C sic describit Plurima venarum oscula ad quodque intestinum penetrant, veluti arboris cujusdam extremi, ac tenues fines. Has verò ut in arboribus radices, exigitas in crassiores, &majores sensim natura eò usque colligit, dum in unum ramum, &dentque in unum omnes truncum, venam scilicet quae ad portas est hepatis, coeant, à qua etiam, tùm quae ad ventriculum, tùm quae ad splenem feruntur, prognascuntur. Et similia alijs quoque Dlocis habentur, ubi notandum est, Galenum eorum progressum ab intestinis ad hepar, hoc est, à fine ad principium prosequi, non contrà. Sed parum refert. Eadem enim est, ut Aristoteles dicere solebat, via Athenis Thebas, &Thebis Athenas. Porrò ramus ille, in quem omnes coalescunt, ex eodem Galeno ad Pancreas est. Ibi enim ut docet, E principium est omnium vasorum mesaraicorum divisionis. Ob quam divisionem, ut commodè, &sine periculo fieret, duo, inquit, solertissimè natura machinata est, primum quod pancreas illis venis tum substravit, tùm in orbem circumposuit, alterum, quod intestinum duodenum non in anfractus reflexit, sed rectum ferit: illud, ut divisiones fulciret, quòd maximè patiantur vasa, ubi divisa in plura, &minora abeunt, hoc, ut justum spacium iis, ac progressum suppeditaret, quod involucra, quae non parvas faciunt angustias, impedivissent.